Charter Document - 04150021
Charter Number: | 04150021 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Leupoldus dei gratia dux Austrie et Styrie Omnibus presentem paginam inspecturis Chunrado venerabili abbati de Gersten et suis fratribus salutem in domino Vidimus diligenter privilegium antecessoris nostri illustris Marchionis Odachari et ad peticionem vestram ipsius tenorem dvximus uirtute presentivm sollempniter confirmandum ne per antiqvitatis excidium infirmentur aliqvaliter ivra vestra Tenor autem ipsius privilegij est per omnia in hec verba [] Nos igitur seriem dicti privilegii renovantes sollempniter confirmamus nolentes ut nulli successorum nostrorum vel alicui alteri liceat eius tenorem infringere vel contra profectum ecclesie sine voluntate abbatis et fratrum predictorum vllo vmquam tempore inmutare Ad cuius rei euidenciam presentem litteram nostri sigilli munimine consignatam dicto Monasterio liberaliter assignamus Testes autem sunt hii Vlricus venerabilis pataviensis episcopus Otto advocatus de Lengbach Herrandus de Wildonia Hertnidus de Oert Ortolfus de Volchnstorf Albero de polnhaim Otto de Rore et alii quam plures Datum apud Welsam per manum Leupoldi notarii Anno domini MCCIIIJ
Markups
Names Markup:
Leupoldus dei gratia dux Austrie et Styrie Omnibus presentem paginam inspecturis Chunrado venerabili abbati de Gersten et suis fratribus salutem in domino Vidimus diligenter privilegium antecessoris nostri illustris Marchionis Odachari et ad peticionem vestram ipsius tenorem dvximus uirtute presentivm sollempniter confirmandum ne per antiqvitatis excidium infirmentur aliqvaliter ivra vestra Tenor autem ipsius privilegij est per omnia in hec verba []embed Nos igitur seriem dicti privilegii renovantes sollempniter confirmamus nolentes ut nulli successorum nostrorum vel alicui alteri liceat eius tenorem infringere vel contra profectum ecclesie sine voluntate abbatis et fratrum predictorum vllo vmquam tempore inmutare Ad cuius rei euidenciam presentem litteram nostri sigilli munimine consignatam dicto Monasterio liberaliter assignamus Testes autem sunt hii Vlricus venerabilis pataviensis episcopus Otto advocatus de Lengbach Herrandus de Wildonia Hertnidus de Oert Ortolfus de Volchnstorf Albero de polnhaim Otto de Rore et alii quam plures Datum apud Welsam per manum Leupoldi notarii Anno domini MCCIIIJ