Charter Document - 04150019

Charter Document - 04150019


Charter Number: 04150019
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Leupoldus dei gratia Dux Austrie et Stirie omnibus Christi fidelibus imperpetuum Quia more torrentis transeunt tempora et cum temporibus memoria et quoniam etas memoriam excludens obliuionem mentibus ingerit ea sollicitudine inducti scriptis mandamus et notum facimus omnibus scire volentibus tam futuris quam presentibus qualiter nos Monasterium Gerstense cum omnibus suis Juribus et possessionibus semper defendere promouere et exaltare pre omnibus Ecclesiis intendimus vt debemus tanquam plantationem parentum nostrorum Principum Stirie de quorum speciali sinu eadem Ecclesia noscitur exiuisse Hinc est quod nos dictum Monasterium sicut est liberum ab omnibus aduocatis ita volumus vt semper in omnibus suis possessionibus nos et omnes nostri successores idem vbicunque homines vel predia in terris nostris habuerit gratis habito respectu solunmodo ad salutem animarum nostrarum defendere teneamur Et quicunque predium aliquod eidem Monasterio contulerit ad nos tamen aduocacia pertinebit sicut est coram nobis sentencialiter diffinitum Preterea aduocaciam et omne Jus aduocati in duabus villis quarum vnam que vocatur ad Gerstenses Chunradus Comes de Ragatz cognatus noster dedit Monasterio nominato et alteram que vocatur Munichrevt quam pater eius prius dederat remittimus deinceps Monasterio prelibato ita ut in predictis nullus Jus Aduocacie sibi vsurpare presumat sed in Abbatis consistat arbitrio cui velit honestorum virorum eadem bona tuenda conmittere illud faciat libere et absolute Insuper nullus Judicum secularium tam nostri quam alieni per totas Terras nostras ad suum placitum euocent homines dicti Monasterij nec in prediis vel hominibus eiusdem debent aliquam iurisdicionem habere sed postquam coram Judice Abbatis aliquis reus sanguinis vel in quocunque crimine condempnatus fuerit sicut cingulum vestes claudit nostro Judicio assignetur Salua Ecclesie omni re mobili et immobili Preter hec in omnibus Ciuitatibus et Foris per totas terras nostras hominibus dicti Monasterij liberam intrandi et exeundi et sua negocia exercendi tribuimus facultatem nec ullus Judex Ciuitatis vel Fori contra ipsos aliquam audienciam super quacunque causa debet habere nisi prius Abbas iustitiam negauerit querelanti Preterea in terra et in Aquis vbicunque per terras nostras aliquid deduxerint siue sint ligna vel victualia siue vinum aut alia quocunque nomine censeantur et quantacunque vtilitas Ecclesie exposcit quolibet tempore libere sine omni Muta et exactione quacumque debeant pertransire Omnes etiam terminos a fundatoribus ipsi Ecclesie designatos perpetuos esse volumus in omnibus locis in quibus predia ipsius fuerint nomine designata videlicet Gavelentz territorium quod incipit vbi riuulus dictus Gavlentz primum fluxum incipit vsque in Anesum sicut Montes et conualles se ibidem respiciunt et aqua pluuialis in dietam Prouinciolam a vertice Montium se demittit Infra quos terminos nichil est quod ad Ecclesiam pertinere non debeat pleno iure nullo contradicente sicut Dux Otacher ad vltimum suo Priuilegio noscitur expressisse A vertice autem Valchenstain et Merhenval vsque in Phaffenstain eidem Monasterio terminos designamus Siluam etiam circa Wilhalmspurch in Swerzenberch inter fluuiolos Chrevzpach et Swerzenpach ipsi Ecclesie traditam confirmamus ita videlicet vt quicquid cultum vel incultum fuerit in eisdem terminis ad Ecclesie proprietatem pertineat pleno iure vna cum hiis expressis ex una parte riui dicti Golsena nomine curtim vnam et ex altera parte eiusdem Riui curtim alteram cum nouem beneficiis suisque appendiciis infra Swerzenpach et Puchenpach vsque ad petrosum parietem longe vel prope positis nec non et vineam apud Wilhalmspurch et duas vineas in Monte Aychperch Siluam etiam que Tanperch dicitur cum dote in plenam proprietatem ab Otacharo Marchione ipsi Ecclesie traditam confirmamus sola venatione ferarvm excepta quam diu silua steterit et perpetuo robore ratam esse volumus Monasterio prelibato vt tam culta quam inculta in Monte siue Silua predicta iure proprietario possideant fratres in eodem loco diuino seruicio deputati Insuper in Ischel vbi Sal nostrum decoquitur damus Ecclesie predicte Sexaginta duas Carratas Minoris mensure et in Avsse totidem omni anno quod ob remedium tam nostri quam omnium parentum nostrorum stabile fore precipimus et inuiolabiliter obseruandum Quia uero Abbatem Monasterij prelibati racione Cappelle in vrbe nostra Stira Curie nostre summum constituimus Cappellanum ita quod eo presente omnia diuina coram nobis habenda nutu suo et ordinacione debita plene fiant Volumus sepius dicto Monasterio hanc facere gratiam specialem vt tam Ministeriales nostri quam alij qui a nobis in feodis siue Prediis quicquam habent illud possint eidem Ecclesie propter suam et nostram salutem dare libere in proprietatem nullo penitus obsistente Vt autem hec omnia firma et inconvvlsa omni tempore permaneant cum consensu dilectorum filiorum nostrorum Friderici et Leupoldi presentem inde paginam scribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari Testibus subnotatis Diepoldus Marchyo [de Vochburch Albertus comes de Rabgau Erchengerus de Neitperch Pabo et Ditricus fratres de Hohenstavf Richerus de Marchpurch Ditmarus dapifer de Pvtnaw Hainricus de Hophav Leupoldus de Potscha Rvdgerus de Planchenwart Hainricus Ditmarus et Chunradus fratres dicti Gvllen Arnoldus de Wartenburch Hebnhardus et Otto fratres de Wartenawe Ditricus de Chreuzpach Marquardus de Rotengrveb Menhardus Camerarius Albero et Hainricus fratres de Tuchenstain Perngerus de Capella Gvndacher de Stira Lvdwicus de Slierbach et alij quam plures] Acta sunt hec in Gretz Anno Incarnacionis dominice Millesimo Centesimo LXXVII