Charter Document - 04150017
Charter Number: | 04150017 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbatibus prepositis archidiaconis Plebanis [] fidelibus qui apud anesum conueniunt salutem et apostolicam benedictionem Peruenit ad nos quod apud anesum singulis annis consueuistis conuenire ubi specialius ad executionem diuinorum officiorum pro defunctis et alia pietatis opera facienda uos inuicem uerbis salubribus con monetis Quod quia uos bono zelo credimus inchoasse fraternitatem uestram monemus in domino [] mandamus quatinus sicut uestra conuentio a pio et religioso proposito cepit inicium ita perseueretis in ea in finem et ea que ad salutem fidelium ualeant proficere satagatis agere salua uestrorum iusticia et dignitate pontificum Datum Ferrarie VII Idus Nouembris Indictione VI