Charter Document - 04150016
Charter Number: | 04150016 |
---|---|
Cartulary Title: | Garsten, Benediktiner 1082 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dux orientis Cunrado abbati et fratribus eius de gersten Ego Liupoldus dei gratia uocatus dux in Austria notum esse cupio omnibus qui sunt fideles in domino mee fore uoluntatis ex diuine beneficio caritatis uniuersis quidem generaliter bona desiderare cunctis felicia prouenire pauperes uero christi id est spiritales uiros in conmuni uita atque claustrali Regi summo sub disciplina et magisterio sancti spiritus infatigabili feruore militantes speciali cultu caritatis semper amplecti consiliis et auxiliis muniendo contra aduersa manutenere prout possum quoniam qui se ipsos defendere utpote inermes non possunt justum est ut nostris armis protecti quieti et securi domino seruire perualeant Hinc est quod monasterium gerstense in beate dei genetricis Marie nomine et honore constructum pio amore uenerari cupiens ab omni exactione tributi vel thelonei in descensu et ascensu danubii uidelicet in ducendis rebus necessariis hoc est uino frumento lignis ad edificia idoneis perpetua libertate absoluo ob amorem sanctissimi et gloriosissimi Sepulchri domini nostri iesu christi ad quod inuisendum desiderabiliter propero et propter familiarem amicitiam dulcissimi amici et cognati mei Styrensis ducis odacher quem precordialiter diligo In huius autem caritatis locum uolo nobis uersa uice ab eisdem fratribus annuatim talentum dari ut eadem libertatis gratia stabilis eis et inconuulsa christo protegente permaneat In Perpetuum