Charter Document - 04150012

Charter Document - 04150012


Charter Number: 04150012
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1171
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Hainricus dei gratia dux austrie Quia more torrentis transeunt tempora et cum temporibus memoria et quum etas memoriam excludens obliuionem mentibus ingerit ea sollicitudine ducti scriptis mandamus et notum facimus omnibus scire uolentibus tam futuris quam presentibus qualiter cognatus noster Otaker marchio de styria monasterium suum in gersten specialiter diligens uti aui sui et nostre sororis Elisabeth fundationem aduocatiam possessionum fratrum eiusdem monasterij quas habuerunt infra terminos rietmarchie et in austria a temporibus pie recordationis fratris nostri Cuonradi regis et de agist Dietmarus nobis contradidit ea conditione ut neminem inde inbeneficiare possimus sed et solius eterne remunerationis auiditate defendamus et ab omni inuasione tueamur uti parentum nostrorum fundationem Hec sunt autem possessiones quas eo tempore quando hec facta sunt libere possederunt diuersis in locis rietmarchie scilicet in haselbach capellam cum dote sua in niderwinchel Franchenberch duo cortilia et VI hominvm possessiones Uvvicmannesdorf dimidium mansum Spedendorf dimidium mansum Haselbach cortile et VI hominvm possessiones Prediola II apud nouum forum In silua dimidium mansum Lozberc mansum Cholzdorf dimidium mansum Cethcisdorf mansum I et dimidium Chulm III prediola Uvitrach dimidium mansum In eich dimidium mansum Has igitur possessiones et omnia que possident in austria auctoritate nostra sanctimus ab omni inuasione perpetuo stabilitatis iure inconuulsas permanere Et ut hec nostre concessionis auctoritas per futura tempora a cunctis fidelibus uerius credatur et diligentius obseruetur manu nostra subter eam firmauimus et nostro sigillo assignari iussimus Anno ab incarnatione domini Millesimo CLXXI Indictione IIII Amen