Charter Document - 04150011

Charter Document - 04150011


Charter Number: 04150011
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint tam futuri quam presentes quod Otacher marchio pater istius qui nunc superest feria VI in tercia septimana postquam gladium accepit Hadelovgam domino Herrando de Hagenperc et uxori sue domine Hadeivige dedit apud luzen in proprietatem ita ut eam et filios eius daret quo ipsa peteret Huius [rei] testes sunt Hartnidvs Richerus et fratres eius Helmhardvs Herrandvs Gundachar qui adhuc superest Postea dominus Adelbertvs qui tunc temporis apud Idenich archidiaconus fuit ipsam cuidam nomine walchun in coniugium dedit seruo scilicet ipsius domini Herrandi et domine Hadewige Tunc ipse dominus ipsorum et uxor ipsius dedit eis quoddam nouale in beneficium quod scilicet idem Herrandvs uxori sue dederat in dotem quo ipsi Walchun et Hadelovc libere utebantur usque ad illum diem quo dominus Herrandvs infirmitate preuentus nouissime de domo sua migrans ad admuntensem locum deuenit ubi et obiit Ipso quippe sabbato cum sequenti dominico die palmarum de domo sua egressus est ipsum beneficium et ultimum filium ipsorum walchun tradidit super altare sancte Marie apud Garsten Huius testes sunt Reginhart de dolach Chunradus stirensis Eberhardvs de Tichenperch et filius eius Chunrat et frater eius Dietmar Rapo conomus marchionisse apud Cruscharen et duo pueri Ovdalricus filius fratruelis eiusdem Herrandi Ovdalricvs filius Hadamari de Egilaren et alii quam plures Post mortem ipsius domini Herrandi dominus Gerungvs de Strechowe cum idem beneficium uiolenter sibi endicasset domina Hadewich uxor domini Herrandi dominum archiepiscopum Chunradvm qui tanc apud Admunti morabatur et abbatem admuntensem rogabat ut iniuste sibi ablata gratia sua reddi iuberent