Charter Document - 04150010

Charter Document - 04150010


Charter Number: 04150010
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otakarvs dei gratia marchio Styrie omnibus presentem paginam inspecturis Auus meus Odacharus marchio plantationem suam jn Gerstensi monasterio Modis omnibus ampliauit et fideliter exaltauit et ea que illi loco tribuit et concessit pater meus leupoldus marchio fideliter conseruauit Nos igitur eorum imitantes uestigia volumus propter deum intendere diligenter ut ibidem per nostrum auxilium et subsidium seruiatur domino libere et deuote Vnde nos aduocatiam ipsius liberam esse censemus ut ipsa nulli umquam in pheodum concedatur sed ad arbitrium abbatis fideli alicui laico conmittatur qui possit cum expedierit inde velociter amoueri Donamus etiam et confirmamus Gerstensi monasterio omnia que mei progenitores eidem ecclesie tradiderunt videlicet dotem in Gersten Gauelenz prouintiam tria predia in cherbach et curiam adiacentem in speke et in bawarica ciuitate Halla dimidiam sartaginem salis an vberschaf vnum quartale in huntprvnschrot octauam partem in mitterschrot duodecimam partem etiam ibidem duos ortos vnam peuntam vnam augiam et pratum in Diezbach duo predia in lederhosoede apud weiteheringe duo predia quartale ze dorf apud saluelde et unum quartale in pebinge vnum predium in walchenstampf apud lichtenberch vnum quartale jn Wizpach et alia attinentia cum hominibus Enzmanno Erkengero et Alheide et Liberis ipsorum sicut ad progenitores meos iure proprietario pertinebant ita tradidimus hec omnia libere possidenda Gerstensi monasterio propter deum et animarum nostrarum salutem Huius traditionis testes sunt per aurem attracti Arnhalm Imzo Reginher Abrant Reginbertus nobiles Lantfrit Adalbero Engelschalcus Albwin Eticho ministeriales et familiares nostri et alii quam plures Investiture testes sunt Leupoldus marchio filius meus Arnhalm Reginher Datum jn Castro Styrie anno dominice jncarnationis Millesimo centesimo LXIII