Charter Document - 04150009

Charter Document - 04150009


Charter Number: 04150009
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Leopoldus Marchio Styrensis Perichtoldo Abbati Gerstensi omnibusque eius successoribus in perpetuum Quia mundus in maligno positus magnis et diuersis nos solet inuoluere negotijs ut saltem eorum qui deo in locis religiosis famulari statuerunt meritis adiuuemus quietem et vtilitatem ipsorum modis quibus possumus tenemur adaugere Hac igitur inspectione tam futurorum quam presentium memorie conmendamus quod nos donationem quam fecit pater meus pie memorie Otakcherus marchio Styrensis in predijs que Gaerstine contulit ecclesie cuiusque et fundator fuit Abbati Perichtoldo et fratribus eiusdem Monasterij sicut eo viuente per manum nostram est facta huius scripti nostre testimonio inperpetuum confirmamus hoc de nostro ob remedium anime iam dicti patris mei necnon nostre parentumque nostrorum super addentes ut in possessionibus eorundem prediorum et omnium que amodo illis conferantur ea qua nos fungimur et ante quam darentur functi sumus se gaudeant fungi Libertate Hac videlicet ut a iudicijs omnium iudicum eadem predia sicut et nostra prorsus sint libera et ut nulli successorum nostrorum liceat aduocatiam de predijs eiusdem ecclesie alicui in feodum concedere Statuimus etiam ut in omni terra nostra libere in venditionibus et emptionibus et omnibus negotiationibus suas exerceant negotiationes ita sane ut quocumque ierint quecumque duxerint nec vectigal nec theloneum inde persoluant Preterea in omnibus aquis que sunt in forestis nostris libertatem piscandi illis conferimus exceptis media Rumikch et aneso in quo solummodo tale ius habent in eis locis ubi sua predia preterfluit Imprimis etiam forestis nostris de cesione lignorum et de pascuis animalium et de quibuslibet usibus excepta venatione plenum ius illis confirmamus Pro venatione autem tale statutum conmutamus ut de qualibet fera que in eisdem capitur semper dexter armus illis pro sui iuris portione assignetur Insuper ut homines nostri cum hominibus qui sunt de familia iam dicte ecclesie licite matrimonia contrahant et ut omnes pari iure censeantur indulgemus Vt autem hec concessionis nostre statuta rata permaneant et a posteris nostris firmiter obseruentur presens scriptum Sigilli nostri impressione dignum duximus roborare Huius rei testes sunt Fridericus Hainricus Perngerus Rudolfus Sweykker Marquardus Dietmarus Etich Rudolfus Pruno Otacher Erchinger Anno dominice incarnationis MCIIIJ indictione XV pridie Kalendas Maij data