Charter Document - 04150008

Charter Document - 04150008


Charter Number: 04150008
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis chonradus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus Notificamus omnibus uere fidei cultoribus tam presentibus quam futuris concambium quod factum est inter nos et uenerandum abbatem Syrum carstensem fratresque ibidem domino seruientes quod hoc modo perpetratum est Idem namque fratres tradiderunt nobis per manus aduocati sui Otachardi scilicet marchionis de styri tres stabularias curtes unam apud timenbrunnen cum mancipiis et omnibus sicut tunc possessa erat ibidemque molendinum cum iure suo alteram apud hartheim terciam uero apud puche et in eodem loco mansum unum alterum uero apud Emilingen eo tenore ut decimas que pertinent ad parrochyam Abilenzi eis iure concambii traderemus Nos itaque hoc iustum legitimumque concambium esse perpendentes pari deliberatione mutuas conmutationes fecimus prediaque supradicta nos et ecclesia cui domino auctore presidemus per manus Adalberti de pergi suscepimus eisque decimas prefate ecclesie donauimus eosdemque terminos a predecessore nostro pie memorie Reginberto statutos confirmauimus uidelicet a fluvio Robinich usque ad cursum frodenize alterius fluminis et usque ad principium abilenze iuxta portam decernentes et statuentes ut decimas his terminis inclusas prefatus abbas eiusque successores a nobis et a nostris successoribus perpetua et stabili possessione obtineant Vt autem pagina huius mutue conmutationis nostre inconuulsa et illibata permaneat sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus idoneosque testes subternotari fecimus Quorum nomina hec sunt Chadalhoch patauiensis prepositus Odalricus archypresbiter Adalgoz decanus Otachar marchio styrensis Adalbertus de perge Cholo de Wassinberch Gotiscalch de hunisperch Walchon de Chlamme Pabo de Ameramgin Hartnith de Orte Gunpolt de pollinheim Gondacher de steinpach Hettil de Wizinpach Dietericus de Truna