Charter Document - 04150005

Charter Document - 04150005


Charter Number: 04150005
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis reginbertus dei gracia patauiensis ecclesie episcopus Significamus omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Reginbertvs humilis et indignvs sancte patauiensis ecclesie episcopus rogatu uenerabilis abbatis et deo dignum Perhtoldi de Garste ecclesiam auelenze consecraui et eam causa dei et instanti necessitate et peticione populi quadam speciali libertate exaltaui scilicet ut perpetuum pastorem habeat et nulli ecclesie ut filia subseruiat sed mater dignitate et potestate dicatur et ut hoc idem operibus conpleatur inscriptione presentis pagine confirmatur Terminos autem huius ecclesie esse uolumus et statuimus a fluuio Robinich usque ad cursum Frodenize alterius fluminis et usque ad principium auelenze iuxta portam Qualiter autem fundum predicte ecclesie et circumquaque adiacentia predia culta et inculta domna Stirensis Marchionissa Sophia a principiis fluminum auelenze discurrentium pro salute anime bone memorie sponsi sui gloriosissimi Marchionis Liutpoldi tradiderit sancte ecclesie de garsten et fratribus ibidem deo seruientibus ecclesia christi non ignorat Dedicata est autem hec ecclesia anno ab incarnatione domini Millesimo CXL indictione III Nona Kalendas Novembris Datum eodem die