Charter Document - 04150004

Charter Document - 04150004


Charter Number: 04150004
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerit omnium christi Fidelium tam presens etas quam successura posteritas quod hic habentur possessiones quas domnus O marchio ac parentes eius siue alii fideles nobiles atque eius familiares huic ecclesie carstensi tradiderunt Qui prefatus marchio deo auctore domnum Eberhardum hic canonicam instituentem eo magis iuuit quo ipse hunc locum ad monachicam uitam sicut in presenti cernitur mutare decreuit Inprimis dominicale illud quo prima dotata est ecclesia modo fundatum consistit monasteriolum Secundam dotem trans anesim cum silua contigua quam pater marchionis O qui rome defunctus dormit nuntiis Wolfkango et Erchingero mediantibus tradidit et quicquid cultum siue incultum inter fluuiolos tanpach et fruznich situm est Beneficium arnhelmi inter rubinich et fruznich quod marchio pro conmutatione decimarum cum aliis alibi sitis tradidit Possessio etiam iuxta sita que iagirinberge dicitur Alius fundus quem domnus Heinricus nobiscum conuersatus tradidit Aliud predium trans rubinich quod domnus arnhelmus dedit Inter flumina uero anesim et stiriam hec sunt que marchio matri ecclesie dedit scilicet cella et beneficium liutoldi quod liutoldus et eius conuicanei possident Ad husmannin duos mansus et quod othwin cum slauonibus possidet Dotem illam ad aschaa qua dotata est ecclesia sancti Martini Aliam pertinentem ad titulum sancti Viti terniperch Ad suammarin dimidium mansum antiquitus a parentibus marchionis traditum Ad tuncingin mansum unum quem domnus bertoldus tradidit Predium quod Wazaman sepulchrum domini reuisurus tradidit Item dominicale quod quidam Wecil tradidit Aliud etiam quod adalrammus dedit Item quod domnus Hartwicus de riuthe tradidit In ualle autem anensi ad salchinperge dominicale unum cum appendiciis suis quod domnus Eberhardus dedit et beneficium woluoldi quod marchio inibi donauit Item beneficium Meginhardi etiam slateheim et strechou que idem dedit Aliud predium ad steinarin iuxta michilindorf et unurn mansum que utraque prefatus marchio tradidit beneficia othfridi Ad nuzpach possessio quam fratres dato pretio conparauerunt Ad husrukun loco qui dicitur ruthe predium quod prefatus marcbio pro decimis cherbach dandis tradidit cuius partem cum uinea gratia meliorandi atque conmodius ponendi uendidimus Mansum unum quem domnus Herrant dedit Alius fundus heglinheim dictus quem Reginpolt dedit Ad roh predium quod domnus fridericus de hunisperge tradidit Ad pocht predium quod pillunc et Adalheit tradiderunt Ad Hartheim predium quod frater arnhelmus dedit Ad hartperge V uineas quas marchio tradidit Item sibinpach dominicale unum pene cum totidem uineis que utraque conparata sunt cum pretio catenule quam marchionissa in extremis ob remedium anime sue dari constituit Ad hasinhuriuarh predium quod frater Etich hic conuersatus dedit Item in inferiori loco eiusdem ripe prediolum quod domnus Diethmarus dedit Juxta lauriacum predium quod marchio dedit Ad stadile quod herrant dedit Ad nezzilpach predium quod matrona quedam uocabulo helena dedit pro filio suo Warmundo nobiscum degente Ad cidilheim predium quod marchio tradidit quo loco etiam domnus bruno partem silue ob remedium anime uxoris sue dedit Non longe inferius iuxta trunam fluuium dominicale unum quod marchio dedit Ad Wagreini predium quod quedam Godrat pro remedio anime sue dedit Ad parscalchin mansum quem domnus adalrammus tradidit Ad enggizinstetin XII mansus quos quedam matrona uocabulo bertha cum mancipiis ad ecclesiam sancti iohannis baptiste tradens omnia simul huc ad altare sancte Marie delegauit Item ad wagrein iuxta herlah predium quod quedam relicta odalrici chunigunt uocabulo ob remedium anime eiusdem mariti sui tradidit Ad Willihalmispurch loco qui chrebizpah dicitur XII mansus cum XXX mancipiis quos marchio pro decimationibus dedit quod erat beneficium cuiusdam etichis cuius filium uocabulo piligrimum rogatu propinquorum huc educandum tradidit Aliud predium inibi situm cuius sunt tres mansus qui pro reginhero predicti pueri fratruele traditi sunt cum V mancipiis Item predium lanzingrabin quod fratres erga iakkin et cuiusdam gunzilini filios conparauerunt cuius predii partem iam dictus pater eorum pro remedio anime sue tradidit addens hanc conditionem presentibus reginhero et arbone ut si idem filii suam portionem excolendi copiam non possiderent alias uendendi nisi huc pro nominata pecunie quantitate potestatem non haberent Quod ita factum est Ad suarzinperge predium quod etiam fratres conparauerunt Ad purchmannisdorf iuxta sanctum ypolitum situm quod pro conmutatione predii scorsindorf quod erchingerus dedit adito pretio fratres conparauerunt Item dimidium mansum quem reginherus frater prepositi heinrici huc dandum proprietatis iure destinauit Item ad aschaa predium quod marchio dedit et rodolfus possidet et uinee que in Oriente site sunt V ad Wacho III ad Willihalmispurch IIII ad motinsdorf Et ut hec traditio cuncta superius expressa conprehendens et per manus marchionis et filii eius liupoldi sollempniter celebrata permaneat hi testes idonei per aurem sunt adtracti Meginhardus et frater eius fridericus Waltherus Adalbero Walchon filius rodperti Heinricus filius meginhaldi Goteschalc Marchwart et frater eius meginhardus Bruno et frater eius rodolfus Adalbero Raffoldus Habrant et otachar Rudolf Erchingerus Gerunch Reginherus Lanthfridus Engilsalchus