Charter Document - 04140424

Charter Document - 04140424


Charter Number: 04140424
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1298
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Engelbertus dei gracia abbas Heinricus prior totusque conuentus monasterii Admontensis presentibus profitemur quod ad instanciam et voluntatem illustris domini nostri domini Alberti ducis Austrie et Styrie de nostra permissione et consensu procedit vt predium ecclesie nostre apud sanctum Petrum in Augia cum castro et foro et ad ipsa pertinentibus reuerendo domino et patri in Christo domino Emchoni venerabili episcopo Frisingensi pro summa pecunie quam et quantam predicto illustri domino nostro duci sub suarum litterarum testimonio duxerit acceptandam et mutuandam pignoris nomine obligetur sub talibus condicionibus atque pactis per quas et per que idem predium cum castro et foro et ad ipsa pertinentibus alienari a nostro ecclesia quoquo modo aut distrahi contingat set libere redimi valeant et ad redimendum reddi pro summa pecunie in predictis litteris declarate quandocunque fuerit oportunum Actum et datum in Admundia MCCLXXXXVIII pridie nonis Martii