Charter Document - 04140419
Charter Number: | 04140419 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Emcho dei gratia Frisingensis ecclesie episcopus tenore presentium profitemur et constare volumus earum inspectoribus vniuersis tam posteris quam modernis quod consideratis et recognitis meritis gratuitis et acceptis amici nostri dilecti domini Hainrici abbatis Admontensis quibus nobis et ecclesie nostre eomplacuit et complacet incessanter hanc ei et sue ecclesie Admontensi gratiam duximus non immerito concedendam videlicet quod inquilinus domus sue in foro nostro Weidhouen site iuxta portam que ducit ad Amsteten quem idem dominus abbas et successores sui ibidem instituerint pro beneplacito voti sui ab omni onere exactionum steurarum vigiliarum cyrcacionum et contributionum absolutum perpetuo reddimus et exemptum Vt autem talis gratia ipsi abbati et sue ecclesie per nos facta aput nos et successores nostros rata semper maneat et seruetur has nostras litteras exinde confectas sigilli nostri karactere iussimus in testimonium euidens communiri testibus qui aderant subnotatis qui sunt frater Fridericus quondam magister militie Templi et Hugo prepositus Isnensis fratres nostri dominus Vlricus de Cappella dominus Otto Celkingarius de Schalach dominus Yringus plebanus de Prilepp et magister Gerhardus plebanus de Ydnich Datum et actum in Waidhouen anno domini M ducentesimo nonagesimo sexto in prima vespera sancti Dyonisii martiris