Charter Document - 04140415
Charter Number: | 04140415 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] prenominatas sex urnas viui legavi seu ordinaui capitulo Ardacensis ecclesie perpetuo persolvendas hac adiecta conditione sive modo ut predicti fratres ipsius capituli Ardacensis annis singulis in anniversario felicis memorie domini Chonradi comitis silvestris Frisingensis episcopi qui est primo die intrante Martio ipsius memoriam peragentes vigilias et missam pro defunctis debeant illa die cum choro sollempniter decantare quibus exequiis celebratis ipso die ob anime sue remedium predicte vi urne inter canonicos qui tunc presentes exequiis interfuerint equaliter dividantur [] Acta sunt hec apud Ardakker anno domini MCCXCVI in die beate Gedrudis