Charter Document - 04140399
Charter Number: | 04140399 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presentes peruenerint quod cum inter reuerendum in Christo patrem dominum Em venerabilem episcopum Frisingensem ex parte vna et dominum Wil de Lok plebanum sancti Martini ex altera super soluenda pecunia quam in racionibus inter ipsos habitis idem dominus Wil dicto domino episcopo remanserat obligatus fuisset aliquamdiu disceptatum tandem de consensu utriusque inter ipsos amicabiliter et concorditer tractatum extitit et finitum quod dominus Wil incontinenti posuit fideiussores pro centum et xx marcis Aquilegensium denariorum sexaginta soluendis in festo beati Jacobi et lx soluendis in festo beati Michahelis proxime nunc venturis Fideiussores vero pro eadem pecunia obligati sunt isti videlicet Heinzo de Vledenik pro xv marcis Wilh de Altenlok pro xv marcis Gebhardus dictus Povman pro xv marcis Heinricus dictus Prisanger pro xv marcis pro xv marcis pro Poumanno qui absens erat illo die sunt fideiussores loco sui Wil de Altenlok et Wil nepos domini Wil item Wem dictus de Lok pro v marcis Marchlinus de Purchstal pro v marcis Ber de Waldenberch pro v marcis Wintherus de Lok pro v marcis Jacobus filius Swan pro v marcis Gerbotus pro v marcis Ch Geriblarius pro v marcis Demenes pro v marcis Thomas Maevsel pro v marcis Gotfridus pro v Gerwicus et Herm pro v Sleglo et Druse pro v marcis Aquilegensium denariorum Insuper dictus dominus Wil tactis sacrosanctis ewangeliis corporaliter prestitit iuramentum quod sine dolo et fraude fideliter post festum sancti Michahelis ponet certos fideiussores pro omni eo pro quo dicto domino episcopo vltra illos centum et viginti marcas in racionibus remanserat obligatus quod hoc dabit usque ad festum sancti Johannis baptiste anni proxime futuri de tribus autem officiis videlicet Zevritz Poglasitze et Lengenuelt et redditibus eorumque in racione non posita et de vrischingis sancti Georii memoratus dominus episcopus fide domini Wil commisit quicquid sibi de de premissis redditibus duxerit computandum In dicto iuramento etiam est promissum quod si ante festum sancti Michahelis dictum dominum W contingerit egrotare certos fideiussores ponet pro antedicta pecunia remanenti ipsi domino episcopo uel successori suo et ecclesie Frisingensi quodsi non fecerit dictam pecuniam idem dominus episcopus habebit super omnibus bonis ipsius domini Wil mobilibus et inmobilibus seu se mouentibus usque ad dicte pecunie integram solucionem In cuius rei testimonium presentes littere sigillis dominorum Peregrini archidiaconi Carniole et Marchie Gerhardi prepositi sancti Andree in Frisinga Ber archidiaconi Brixinensis et ipsius Wil pendentibus sunt signate testibus presentibus subnotatis domino Friderico Mosburgensis Emchone Werdensis ecclesiarum prepositis magistro Rud canonico sancti Andree Frisinge Heinrico Lavano tunc notario curie Frisingensis Alberto Proterio milite Ch de Putelpach Ch dicto de Lok ministerialibus et vasallis ecclesie Frisingensis et aliis pluribus fide dignis Acta sunt hec in castro Lok anno domini MCCLXXX sexto XIIII kalendas Julii