Charter Document - 04140390
Charter Number: | 04140390 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Henricus miseracione diuina abbas Admontensis scriba Styrie et superioris Austrie vniuersis presencium inspectoribus volumus esse notum quod Vlricus et Henricus fratres filij sororis nostre subscripta feoda quorum proprietas et dominium ad ecclesiam Frisingensem pertinere dinoscitur ex antiquo a manibus reuerendi in Christo patris domini Emchonis venerabilis episcopi Frisingensis receperunt feodali titulo possidendi videlicet tria feuda prope Jaistorf quod wlgo dicitur in der Planitz et vnum an dem Stalpaum et rursum aliud ibidem item hubam in Veustritz item duas hubas in Polano et unam in Rotenmanne item tres hubas in Hinterekke Riuinik et Grillenperge Ne autem super hoc aut predictorum feudorum dominio aliqua in posterum lis vel dubium oriatur hanc cedulam presentibus et recognoscentibus predictis Vlrico et Henrico conscribi fecimus ac nostri sigilli munimine roborari presentibus testibus subnotatis videlicet comite Gerhardo preposito sancti Andree Frisingensis domino Friderieo preposito Mosburgensi domino Emchone preposito Werdensi magistro Rudgero curie nostre notario domino Chunrado Grabnerio domino Wluingo de Hannawe domino Ekhardo de Vihdorf domino Alberto Proterio militibus et aliis fide dignis Datum apud Weltz anno domini millesimo CCLXXXV tercio idus Aprilis