Charter Document - 04140373
Charter Number: | 04140373 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Friderico de Medlico purchgrauius in Schala sub testimonio presentium confiteor et protestor quod dominus meus magister Henricus venerabilis prepositus Werdensis de omnibus debitis mihi satisfecit et precipue in armis que mihi promiserat emere de gratia speciali pro quibus inquam armis ordinauit quatuor libras denariorum mihi dari in proximo beati Georii festo apud Albertum qui Wienne residet in curia episcopi Frisingensis quas idem Al Sidlino aurifici nomine meo dedit cum mea licentia et voluntate pariter et consensu In cuius rei testimonium presentes litteras ipsi dedi meo sigillo consignatas Datum et actum Wienne anno domini millesimo CCLXXXII in die beati Gregorii