Charter Document - 04140363
Charter Number: | 04140363 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Volkerus de Reifenberch super fidem et animam meam confiteor harum serie litterarum quod ratione captiuitatis mee facte per virum nobilem Guntherum marschalcum ecclesie Frisingensis et ratione conflictus habiti inter comitiuam meam et seruitores ecclesie Frisingensis uidelicet Fridericum dictum Helle et Vlricum dictum Perger Chunradum filium quondam domini Wernheri Vlricum dictum Lungawer et alios de parte altera et ratione homicidii perpetrati in personam Amelrici de Wipaco Frisingensem ecclesiam et specialiter predium apud Lonk Guntherum marschalcum et predictos ecclesie seruitores et omnes ad eandem ecclesiam pertinentes et res eiusdem ecclesie dum uixero non offendam nec offendi aliquatenus procurabo sed intendam pocius bona fide sine dolo et fraude omnibus que utilitatem eiusdem ecclesie hominum atque rerum et specialiter Guntheri marschalci et predictorum Frisingensis ecclesie seruitorum respicere uidebuntur ita ueraciter meam deus saluet animam in extremis In cuius rei testimonium easdem presentes litteras mei duxi sigilli munimine roborandas Datum apud Lonk anno domini MCCLXXVIIII in die beati Thome archiepiscopi et martyris Adicio etiam quod si non attendero bona et sincera fide sine qualibet captione omnia premissa et promissa superius sim ipso facto ex tunc infidelis ex lex pariter et periurus harum etiam testimonio litterarum