Charter Document - 04140357
Charter Number: | 04140357 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris quod magistro Heinrico venerabili preposito Werdensi fecimus et deputauimus infra ambitum curie nostre Wienne quoddam comodum speciale videlicet domum quandam lapideam igne dirutam et dilapsam que ab extremitate muri iuxta turrim antiquam posita atque sita ab Oriente versus occidentem usque ad capellam sancti Georii protenditur cum omnibus attinenciis infra et supra circum quoque sitis quam eidem magistro Heinrico ad usum et comodum suum pro ipsius magistri Heinrici vite temporibus tenendum concessimus de gracia speciali et ipse magister Heinricus obligauit se nobis ad hoc quod a beati Georii proximo nunc venturo festo infra duorum annorum spacia eandem domum edificabit construet et adaptabit in trabibus pauimento et in lecto et aliis necessariis edificiis que pro comodo inhabitantibus fuerint oportuna ita tamen quod eadem domus cum omnibus edificiis que idem magister Heinricus in eadem domo inpendiderit post eius obitum ad ecclesiam Frisingensem cum integritate qualibet reuertatur Ne igitur huius modi gracia prelibato magistro Heinrico facta per nos uel nostros successores inposterum valeat reuocari presentem paginam in euidens huius rei testimonium in perennem memoriam eidem magistro H tradidimus nostri sigilli pendentis munimine roboratam Datum et actum Wienne anno domini MCCLXXVII in vigilia Omnium sanctorum testibus presentibus videlicet magistro Hermanno Frisingensis ecclesie canonico tunc nostre curie prothonotario Sifrido canonico sancti Viti capellano nostro Chunrado notario de Waidhoven Gunthero marschalco Heinrico milite de Enzeinstorf Chvnrado Sappone Friderico Hellone Ridario Jevbardo de Vdmarveld Leupoldo dicto Verl Ottone dicto Hesip ministerialibus ecclesie Frisingensis Herprando magistro camere nostre et de Enzeinstorf Leupoldo plebano Ch iudice Ch granatore et Wisentone et aliis pluribus fide dignis