Charter Document - 04140352
Charter Number: | 04140352 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chvnradus dei gratia Frisingensis episcopus notum esse volumus presentium inspectoribus vniuersis quod cum dominus noster Rudolfus rex serenissimus Romanorum possessionem fori in Aspach quod bone memorie Fridericus quondam dux Austrie in feudo tenuit ab ecclesia Frisingensi et predecessori nostro pro quingentis marcis argenti ex certis causis pignori obligauit nobis et ecclesie Frisingensi per manus karissimorum filiorum suorum Alberti Hartmanni et Rudolfi quibus idem forum cum aliis feudis contulimus restituisset ius obligationis debitum in eodem foro nobis et nostre ecclesie recognoscendo nos ad eiusdem domini nostri Romanorum regis petitionis instantiam possessionem eiusdem fori quod pro suis vsibus necessarium habere se dicebat sibi suisque filiis predictis restituimus nomine feudi proprietate eiusdem fori ecclesie Frisingensi reseruata et predictas quingentas marcas pro quibus idem forum nobis extitit obligatum super villas Probstorf Vruar Schonna que nobis prius pro trecentis marcis argenti ab ipso domino nostro rege fuerant obligate et quas predictis filiis domini nostri regis contuleramus cum aliis feudis titulo feudali nobis idem dominus noster rex de consensu filiorum predictorum deputauit nosque ipsas ibidem duximus deputandas ita ut predictis quingentis marcis pro quibus forum in Aspach nobis extitit obligatum marcis trecentis prioribus agregatis in summa prefatas villas Probstorf Vruar Schonna cum omnibus suis iuribus nos successoresque nostri tenere debeamus pro marcis octingentis tamdiu pro ecclesie nostre vsibus obligatas donec predicte marce octingente a prefato domino nostro rege aut a suis filiis liberisue eorum nobis vel successori nostro qui tunc pro tempore fuerit integraliter fuerint persolute Huius rei testes sunt reuerendi in Christo patres Bertoldus Babenbergensis Petrus Patauiensis Johannes Chymensis Werenhardus Seccouiensis ecclesiarum episcopi dominus Ludbicus illustris comes palatinus Reni dux Bawarie dominus [leerer Raum] illustris dux Saxonie dominus Fridericus purckgrauius de Nuremberck dominus Vlricus de Tavuers et multi alii fide digni Et nos in huius rei testimonium presentem cedulam iussimus nostri sigilli munimine roborari Acta sunt hec Wienne anno domini millesimo CCLXX septimo octauo kalendas Nouembris