Charter Document - 04140350

Charter Document - 04140350


Charter Number: 04140350
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus comes de Phannenberch iudex a domino nostro serenissimo rege Romanorum deputatus notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis quod reuerendus in Christo pater dominus Chunradus venerabilis episcopus Frisingensis contra dominum Vlricum de Rukkendorf militem et Sibotonem et Livpoldum fratres domini Gozzonis ciuis de Chremsa et Irenfridum filium eiusdem Gozzonis Rudlinum de Meurperge Walchunum in foro nepotem Wurkonis necnon Heidenricum ciuem de Stein quadringentas marcas argenti Wiennensis ponderis coram nobis obtinuit per iusticiam et legittimis probacionibus sentencia mediante pro eo quod iidem supra scripti se nomine fideiussorio eidem episcopo omnes in solidum obligauerant vsque ad marcas easdem quadragintas quod procurare velle[n]t sine fraude cum effectu quod predictus Gozzo ciuis de Chremsa statim cum a vinculis regis Bohemie quibus tunc tenebatur fuerit absolutus infra vnum mensem proximum deberet ratificare et confirmare sigillo suo et per manum domini conferentis et per renunciacionem heredum suorum contractum empcionis prediorum in Teizza et aliorum bonorum que idem dominus episcopus a procuratoribus prefati Gozzonis pro ducentis et quinquaginta marcis argenti comparauit quod si non facerent ex tunc ipso facto in prefatis quadringentis marcis argenti eidem episcopo esse deberent finaliter obligati et quia infra eundem mensem id promissum predicti fideiussores efficere et adimplere minime curauerunt ad predictam summam quadringentarum marcarum sunt sepe dicto episcopo coram nobis cum presideremus iudicio loco et vice domini nostri serenissimi regis Romanorum sentencialiter condempnati nosque ad exequendam eandem sentenciam Al de Scheurbach militem prefato domino episcopo deputauimus nuncium publicum ad eosdem In cuius rei testimonium presentem cedulam iussimus nostri sigilli munimine roborari Acta sunt hec Wienne anno domini MCCLXXVII proxima feria sexta post festum sancti Galli Hii sunt testes comes Vlricus de Heunburch dominus Vlricus de Tavuers dominus [] de Haunvelde Ekhardus de Tobringen magister Heinricus prepositus Werdensis magister Hermannus canonicus Frisingensis Liupoldus dictus Vaerlinus Jubardus dictus Hesip Otto de Vichdorf Chunradus de Waidhoven notarius et plures alii fide digni