Charter Document - 04140342

Charter Document - 04140342


Charter Number: 04140342
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus Vniuersis presentium inspectoribus volumus esse notum venerabilem Chvnradum Frisingensem episcopum principem nostrum dilectum per instrumenta legittima et autentica comprobasse quod a quondam Vlrico de Pilitorf patre Vlrici et Chvnradi fratrum predecessor ipsius episcopi aduocatiam in Enzeinstorf pro quingentis libris denariorum monete Wiennensis legitime comparauit et quod predictus Vlricus eandem pecuniam integraliter sibi fore solutam coram clare memorie Friderico quondam duce Austrie sollempniter est professus eidem duci pretactam aduocaciam ipsius episcopi nomine sine contradictione qualibet libere resignando Cum ex hiis igitur prefata aduocatia in potestatem et dominium sepedicti episcopi et ecclesie Frisingensis dinoscatur transiisse episcopus Chvnradus eiusdem ecclesie dilectus princeps noster qui nunc extat ad nostre peticionis instanciam eandem aduocaciam super forum in Enzeinstorf et omnes villas ac predia adiacencia que ad ius et proprietatem ecclesie Frisingensis dinoscuntur pertinere karissimis filiis nostris Alberto Hartmanno et Rudolfo ipsorum liberis mascullini sexus contulit perpetuo in feodum tali pacto vt nos conseruatores et defensores esse quamdiu uixerimus ipsius predii debeamus et in signum honoris pariter et laboris quem pro defensione ipsius predii hominumque pertinencium ad idem predium sustinebimus et quem ipsi liberi nostri inposterum sustinebunt triginta talenta denariorum monete Wiennensis in Purificatione beate Marie virginis nobis quamdiu vixerimus nostrisque liberis in posterum et nichil amplius annis singulis de ipso predio persoluentur nec ipsam aduocaciam aut pecuniam ex ipsa aduocacia debita tenebimur nos aut liberi nostri nomine feodi vel alio modo quocunque aliquatenus alienare quod si factum fuerit a nobis vel ab aliquo liberorum nostrorum extunc ipso facto aduocacia predicta vacabit et ad ecclesiam Frisingensem libere reuertetur Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis ecclesie Salzburgensis archiepiscopus Bertoldus Babenbergensis Petrus Patauiensis Leo Ratisponensis Ditricus Gurzensis Johannes Chimensis Wernhardus Seccouiensis ecclesiarum episcopi Hainricus illustris comes palatinus Rheni dux Bawarie Fridericus purchgrauius de Nurenberch Et nos in huius rei perenne testimonium presentes litteras iussimus nostre maiestatis sigilli munimine roborari Acta sunt hec Wienne anno domini millesimo ducentesimo LXXVII quarto decimo kalendas Junii indictione quinta regni nostri anno quarto