Charter Document - 04140340
Charter Number: | 04140340 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus Vniuersis capitaneis iudicibus ofticialibus atque venatoribus suis per Austriam graciam suam et bonam voluntatem Juri consentaneum et consonum racioni videtur vt principibus nostris qui semper regalibus beneplacitis se deuotos exhibent specialis prerogatiuam gracie impendamus ipsisque deductionem solacii preparemus Vobis igitur vniuersis et singulis volumus notum esse quod venerabili Ch Frisingensi episcopo principi nostro dilecto ex speciali gracia concessimus et concedemus vt quocienscumque ipse vel sui venatores in predio ecclesie sue in Austria fuerint constituti venaciones pro sua deductione solacii per districtus nostri dominium libere valea[n]t exercere habeatque idem episcopus pro sue venacionis promocione in ipso nostro districtu quod volge et schefwart wlgariter nuncupatur Propter quod vobis singulis ac vniuersis sub obtentu gracie nostre precipimus et mandamus quatenus nullus vestrum in antea sepedictum episcopum aut ipsius venatores aliquatenus impediat in premissis Et vt gracie nostre liberalitas cuilibet vestrum pateat dicto episcopo presentem cedulam tradidimus [serenitatis] nostre sigilli robore communitam Datum Wienne anno domini millesimo CCLXXVII XIIII kalendas Junii indictione quinta regni nostri anno quarto