Charter Document - 04140339
Charter Number: | 04140339 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus dei gratia Romanoruin rex semper augustus Vniuersis sacri Romani Imperii fidelibus inperpetuum Licet vniuersis principibus ac ecclesiis sub ditione sacri imperii constitutis potestate nobis a deo tradita defensionis et munificentie adesse presidio teneamur illis tamen nos teneri precipue recognoscimus iusticie et gracie debitores qui se ac suas ecclesias sic nostris desideriis coaptare nituntur vt nobis et imperio grata prestent obsequia temporibus oportunis Cum igitur dilectus principes noster Chvnradus venerabilis episcopus Frisingensis ecclesie se deuotum et paratum nobis ac imperio consueuerit exhibere ita quod ipsius merita gratiosis vicibus respicere merito debeamus non tantum in hiis que meram iusticiam continent sed in hiis etiam que gratiam expetunt et fauorem nos eidem principi recognoscimus ratumque habemus ius sibi concessum in foro Aspach cum suis attinentiis quod bone memorie Fridericus dux Austrie et Stirie a Frisingensi ecclesia feodali titulo possidebat et obligauit predecessori iam dicti episcopi pro quingentis marcis argenti pro eo quod eundem ducem de quibusdam feodis marchionis Ystrie tunc temporis sibi ac Frisingensi ecclesie vacantibus infeodauit sicut in priuilegiis eiusdem ducis super hoc confectis vidimus contineri Et quia predecessor nominati episcopi Frisingensis et nichilominus ipse episcopus qui nunc extat pacifice possederunt villas Brostorf Vruar Schonna donec preter iusticiam per Otakarum inclitum regem Bohemie iam dictus episcopus eisdem villis minus rationabiliter est priuatus nos meram iusticiam intuentes ac iusticiam benigno fauore et gratia instaurantes sepe dicto episcopo villas nominatas cum suis pertinenciis que ad Frisingensem ecclesiam dinoscuntur proprietatis titulo pertinere obligamus et obligatas recognoscimus pro trecentis marcis argenti ponderis Wiennensis ipsumque ad possessionem restituimus et fori in Aspach et ipsarum villarum cum pertinentiis eorundem Idem autem episcopus ad petitionis nostre instantiam villas prenotatas et forum in Aspach iure obligacionis sev pignoris ut premissum est sibi in eisdem reseruato et alia feoda que duces Austrie Stirie et Karinthie et domini Charniole et Marchie feodali titulo ab ecclesia Frisingensi possederunt karissimis filiis nostris Alberto Hartmanno et Rudolfo ipsorumque liberis masculini sexus contulit titulo feodali ita tamen quod nos defensores et conseruatores erimus quo addixerimus predictorum feodorum nec imperio uel predictis terris ius aliquot ex tali infeodatione proueniet uel accrescet et predictis filiis ipsorumque liberis sine successione legitima masculorum decedentibus predicta feoda ad Frisingensem ecclesiam libere reuertentur et formam superius expressam nos et nostri liberi fide data promittimus firmiter obseruare Adiectum est etiam conuentione voluntaria inter nos et sepedictum episcopum Frisingensem quod quecumque feoda vacauerint Frisingensi ecclesie per mortem comitum baronum nobilium ministerialium et aliorum quocumque nomine censeantur uel preter iusticiam a quibuscumque tenentur et alia bona Frisingensis ecclesie que ab aliquibus indebite occupantur ad possessionem et dominium Frisingensis ecclesie curabimus reuocare per iusticiam uel amorem presenti episcopo ac ecclesie Frisingensi exhibituri consilium et auxilium in hac parte Libertates etiam et iura que Frisingensis ecclesia in suis prediis et hominibus constitutis in terris predictis hactenus tenuit firma et illibata sepe dicto episcopo et Frisingensi ecclesie per nos et dictos liberos nostros inuiolabiliter obseruabuntur Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis ecclesie Salczburgensis archiepiscopus Bertoldus Babenbergensis Petrus Patauiensis Leo Ratisponensis Ditricum Gurczensis Johannes Chimensis Werenhardus Seccouiensis ecclesiarum episcopi Hainricus illustris comes palatinus Rheni dux Bawarie Fridericus purchgrauius de Nurenberch Et nos in huius rei perenne testimonium presentes litteras serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari Acta sunt hec Wienne anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo quarto decimo kalendas Junii indictione quinta regni nostri anno quarto