Charter Document - 04140338
Charter Number: | 04140338 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus Vniuersis Romani imperii fidelibus imperpetuum Ne rei geste veritas calumpniantum malicia pereat et transcursu temporis euanescat necessarium est eam scripture testimonio perennare Hinc est quod ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus peruenire quod nos Chunradum venerabilem Frisingensem episcopum principem nostrum dilectum omnibus iuribus prouinciali iudicio in Heybs attinentibus quibus predecessor ipsius gauisus esse dinoscitur volumus plene et libere congaudere ipsius provincialis iudicii homines ad iurisdicionem et dominium memorati episcopi pertinentes ab exactionibus quibuslibet et vexacionibus indebitis ac traccionibus ad alienum forum videlicet prouincialium nostrorum sev ciuitatum vel aliorum quorumcumque iudicum et subiudicum ad imitacionem quondam ducum Austrie penitus eximentes sic tamen quod in exempcionis huiusmodi indicium tria talenta denariorum Wiennensium singulis annis nostre camere vel persone cui ipsam summam deputauerimus teneatur exsoluere quemadmodum predecessor ipsius episcopi ipsam svmmam annuam quondam Ottoni comiti de Hardeke qui dictum prouinciale iudicium vna cum iudicio in Peilstain a ducatu Austrie obtinebat in feodum exsoluebat Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Petrus Patauiensis Bertoldus Babenbergensis Leo Ratisponensis Ditricus Gvrzensis Johannes Chymensis Wernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi Et nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari Datum Wienne anno domini MCCLXXVII XV kalendas Junii indictione quinta regni nostri anno quarto