Charter Document - 04140334
Charter Number: | 04140334 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus Vniuersis presentes litteras inspecturis volumus notum esse quod vbicunque in possessionibus prediis siue fundis venerabilis Frisingensis episcopi principis nostri dilecti auri vel argenti vel alterius cuiuscunque metalli vel et salis vene reperte fuerint idem episcopus in eisdem gaudebit per omnia iure suo nobis et imperio similiter iure nostro in omnibus reseruato Concedimus eciam memorato episcopo vt metallum cuiuslibet generis in ecclesie sue fundo querere valeat imperii iure saluo Quare sub optentu nostre gracie precipimus vniuersis ne quis memoratum episcopum in huiusmodi suis iuribus aliqualiter audeat impedire Huius rei testes sunt Fridericus venerabilis ecclesie Salczburgensis archiepiscopus Petrus Patauiensis Leo Ratisponensis Ditricus Gurzensis Johannes Chyemensis Wernhardus Seccoviensis ecclesiarum episcopi Heinricus palatiuus comes Rheni dux Bawarie Fridericus purchgrauius de Nvrenberch Nos in huius rei perenne testimonium presentem cedulam serenitatis nostre sigilli munimine iussimus roborari Datum Wienne anno domini MCCLXXVI XV kalendas Junii indictione quinta regni nostri anno quarto