Charter Document - 04140322

Charter Document - 04140322


Charter Number: 04140322
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1277
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Isti sunt fideiussores quos dominus Vlricus de Scharffervelde pro dampnis domino episcopo Frisingensi illatis obligauit in hunc modum quod si iidem fideiussores xxv libras in die sancti Jacobi non persoluerint tunc idem dominus Vlricus reddet in duplo xxv libras Insuper redditus v librarum idem Vlricus resignauit in manus domini nostri episcopi de rebus suis propriis quos recepit de manu eiusdem episcopi iure fevdali possidendos Nomina autem fideiussorum sunt hec scilicet dominus Albrehtus de Randeke Reimarus de Wizelinsperch et dominus Rudolfus de Clenzez