Charter Document - 04140319

Charter Document - 04140319


Charter Number: 04140319
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus Vniuersis mutariis et thelonariis per Austriam constitutis dilectis fidelibus suis graciam suam et omne bonum Equitatis vigor expostulat et ordo suggerit racionis quod et si ad omnes imperii Romani fideles munificencie nostre dexteram debeamus extendere debitricem principes tamen velud bases egregias quibus imperii celsitudo potenter innititur speciali prerogatiua nos decet attollere et condignis beneficencie nostre fauoribus ampliare Ea propter nosse vos volumus vniuersos quod accepta et placida grate deuocionis obsequia que per venerabilem Ch Frisingensem episcopum principem nostrum karissimum nobis inpensa sunt hactenus et adhuc impendi nobis et sacro imperio poterunt graciora benignius intuentes et propter hoc magnopere cupientes vt ipse et episcopatus suus votiuis congaudeant commodis et augmentis continuis prosperentur eidem de liberalitate regia libenter et liberaliter duximus concedendum vt vniuersa ipsius victualia et ligna que pro familia et edificiis suis necessaria habuerit quocienscumque eadem in descensu vel ascensu per terras et aquas deduci contigerit libere transeant sev procedant absque cuiuslibet exactione thelonei siue mute Propter quod vniuersis et singulis vobis districte precipiendo mandamus quatenus eundem venerabilem principem nostrum contra indultam sibi a nobis huiusmodi graciam molestare vel inquietare nullatenus presumatis Datum Wienne XVI kalendas Januarii indictione quinta anno domini MCCLXXVI regni vero nostri anno quarto