Charter Document - 04140313
Charter Number: | 04140313 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Irnfridus filius Gocconis et Rudelinus de Mevrperge ciues in Chremsa procuratores predicti Gocconis ciuis ibidem notum esse uolumus presentium inspectoribus vniuersis quod nos ex ipsius Gocconis mandato speciali reuerendo in Christo patri domino Chunrado venerabili Frisingensi episcopo nomine procuratorio possessiones subnotatas quas idem Gocco iure purchreht possidebat pro se suisque successoribus episcopis ecclesie Frisingensis perpetuo possidendas vendidimus pro ducentis quiuquaginta marcis argenti ponderis Wiennensis videlicet in Teycca tredecim areas duo beneficia duas curias villicales duo pomeria lacum sev piscinam ibidem adiacentem et passagium quod idem Gocco habuit aput Teyccam et prouentus trium annorum passagii in Holnburch cuius passagii prouentus idem G a dicto domino episcopo per quinquennium compararat cuius quinquennii anni duo priores sunt elapsi Item vendidimus eidem insulam aput Marchartsvruar et insulam quondam Friderici de Prunne et insulam Vruarwerd et insulam que dicitur Savm et aliam insulam paruam eisdem insulis adiacentem Hec quidem predia sev possessiones vendidimus dicto domino episcopo iure purchrecht cum omnibus fructibus extantibus et futuris et cum omnibus attinentiis suis pratis agris pascuis paludibus piscationibus nauibus cultis et incultis viis et inviis arbustis fruticibus quesitis pariter et inquirendis de euictione et de defendendo sibi certis fideiussoribus deputatis qui fideiussores procurabunt sine fraude quod omnes heredes dicti Gocconis in huiusmodi possessionibus usque ad festum beati Michahelis proximum renuntiabunt perpetuo iuri suo quod ipsis in eisdem possessionibus competere videretur Item promiserunt iidem fideiussores fide data quod easdem possessiones defendent dicto domino episcopo et suis successoribus contra quemlibet impugnantem predictum contractum emptionis coram quocunque iudice competente usque ad tempus a iure diffinitum et secundum terre consuetudinem approbatam Item procurabunt sine dolo quod dominus Gocco statim cum a uinculis fuerit absolutus prefatum contractum venditionis suis sigillatis litteris coram sepe dicto domino episcopo uel suo procuratore infra vnum mensem proximum ratificet et confirmet per manum domini conferentis Ad hec singuli siquidem procuranda obligaverunt se dicti fideiussores singuli in solidum pro quadringentis marcis argenti ponderis Wiennensis quas soluere tenebuntur dicto domino episcopo si horum aliquod que pretacta sunt neglectum fuerit uel obmissum alioquin aput Wiennam iidem fideiussores intrabunt obstagium ab ipsius procuratore requisiti abinde nunquam exituri donec vel obmissa compleant uel de summa quadringentarum marcarum prelibato domino episcopo per eos integraliter satisfiat Fideiussores autem sunt hii dominus Vlricus de Rukhendorf Ditmarus forestarius de Gevelle Siboto et Leupoldus fratres domini Gocconis Irnfridus filius Gocconis Rudelinus de Maev[r]perge Walchunus in foro nepos Wurkonis et Haidenricus ciuis de Stein qui fide data vice sacramenti se singula premissa promiserunt efficaciter adimplere et precipue quod dictus Gocco ab eo die quo absolutus fuerit a vinculis defendet memoratas possessiones contra quemlibet impugnantem eandem emptionem usque ad tempus a iure diffinitum Et in huius rei memoriam presentem cedulam quia propria sigilla non habuimus nomine nostro et fideiussorum tradidimus prefato domino episcopo sigillo domini Gocconis roboratam presentibus testibus subnotatis videlicet magistro Hermanno canonico Frisingensi domino Sifrido capellano et Ludwico Judeo canonico sancti Viti Hiltprando notario canonico Mosburgensi domino Eberhardo sacerdote proeuratore in Waedlinge domino Heinrico plebano in Holnburch Ottone sacerdote dicto Ponzone domino Ekkehardo de Vihdorf milite Chunrado de Azlinstorf Ch notario de Weidhouen Friderico de Schaferuelt Marquardo de Lusnich Pilgrimo ciue de Kremsa Rudlino notario Gocconis Wernhero de Lok [] de Perg Rudgero villico de Teycca Vlrico villico ibidem Chunrado nauta Ch Prunnario Heinrico et Eberhardo fratribus dictis Stromaeir et aliis quam pluribus fide dignis Datum et actum aput Chremsam anno domini millesimo CCLXX sexto nonis Junii