Charter Document - 04140301
Charter Number: | 04140301 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chunradus dei gracia episcopus ecclesie Frisingensis notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis quod nos Gotfrido sacerdoti vicario in Lok quem propter sua merita fauore prosequimur speciali et duabus suis filiabus Margarete videlicet et Katherine necnon matri earundem Golderune mansum unum situm apud Lok quem nunc excolit quidam Vrbanus nomine et pueri fratris eiusdem concessimus et locauimus ad annuum censum videlicet quadraginta denariorum Laybacensium perpetuo ex colendum volentes ut quamdiu predictus census quadraginta denariorum Laybacensium fuerit officiali nostro a predictis omnibus uel altero ipsorum superstite annis singulis persolu[i]tur tamdiu ipsum mansum uel omnes uel quicunque ex ipsis superstes fuerit teneant et excolant pro sue libito voluntatis nec quicquam ab ipsis uel ab aliquo ipsorum extra ordinem nomine stevre uel exaccionis cuiuslibet pretextu eiusdem hube in posterum exigetur nisi census quadraginta denariorum Laybacensium prenotatus Adicimus etiam vt quamdiu eandem hubam uel mansum tenuerint uel excolunt in pratis pascuis et siluis quemadmodum alii homines prediorum nostrorum pro se et suis animalibus habeant communionem In euius rei testimonium presentem cedulam conscribi iussimus et nostri sigilli munimine roboratam Datum apud Lok anno domini MCCLXX tercio XII kalendas Decembris presentibus testibus subnotatis Wilhelmo notario nostro in Lok Martino officiali nostro Wolfoldo precone Hermanno nuncio et aliis viris quam pluribus fide dignis