Charter Document - 04140300

Charter Document - 04140300


Charter Number: 04140300
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Return
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Heinricus de Saerfenberch notum esse cupio vniuersis ad quos peruenerit presens scriptum quod cum ego villas in Sigendorf et Rvedliebessiez cum aliis possessionibus quas quondam Perhtoldus de Loggewitz a Frisingensis ecclesia tenuit in feodum nomine pignoris pro quinquaginta marcis Landestrostensium denariorum a reuerendo domino Chvnrado Frisingensi episcopo pro meis vsibus tenuissem diucius obligatas idem dominus episcopus de eadem summa pecunie michi plenarie satisfecit quo protextu et occasione predictas villas sev possessiones provt eas tenui et possedi nomine pignoris prelibato domino episcopo et ecclesie Frisingensi dimisi absque omni condicione integraliter absolutas tenore presencium protestando me nichil iuris habere de cetero vel heredes meos in possessionibus prenotatis In cuius rei testimonium presentem cedulam mei sigilli munimine volui roborari Acta sunt hec anno domini millesimo CCLXX tercio XVIII kal Decembris apud Lok presentibus testibus subnotatis H venerabili preposito Isinensi magistro Hermanno notario curie Frisingensis et magistro Vl et domino Willehelmo notario Johanne Suanone et Jacobo genero ipsius et aliis quam pluribus testibus fide dignis