Charter Document - 04140291
Charter Number: | 04140291 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otacharus dei gracia rex Bohemie dux Austrie Styrie et Karinthie marchio Morauie et dominus Carniole et Marchie Sidelino scribe Austrie graciam suam et omne bonum Conquestus est nobis dilectus amicus noster dominus Chunradus venerabilis episcopus Frisingensis quod Fridericus dapifer de Lengenbach et Fridericus de Maurbach et quidam alii ipsum in predio suo in Alarn videlicet in nemore in pascuis et in viis publicis vti iure debito non permittunt Cvm igitur prefatum episcopum in predicto predio omni libertate gaudere velimus atque iure volumus et mandamus firmiter precipientes quatenus idem predium in Alarn prefato episcopo nostro nomine manuteneas et defendas non permittens ipsum ab aliquibus ibidem contra iusticiam pregrauari sicut nostram diligis graciam et fauorem Datum apud Bruenne pridie idus Julii