Charter Document - 04140282

Charter Document - 04140282


Charter Number: 04140282
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus presentibus protestamur et scire volumus vniuersos presentium noticiam habituros quod nos cum domina Alhede vidua et heredibus Wernheri quondam officialis nostri in Lok super diuersis questionibus [] de quibus inter nos et ipsos actio qualitercumque moueri poterat [hinc et in]de per amicabilem composicionem sumus finaliter et per omnia complanati ita [quod iam dicta vi]dua et heredes prefati nec ex contractu nec ex quasi contractu nec ex [delicto nec e]x quasi delicto nobis tenentur in aliquo obligati nec nos ipsis sumus [in aliquo de]bitores nisi in quinquaginta marcis Aquilegensium nouorum quos nomine [] harii ipsis heredibus persolui procurabimus in festo beati Jacobi proximo [] venturo Ad hec prefata vidua et heredes precauebunt sine fraude quod [Ru]dgerus seruus ipsorum qui hominem nostrum filium Morlini in Lok interfecit ad dis[tri]ctum nostrum in predio Lok aliquatenus non accedet nisi parentes ipsius interfecti eundem reuocari procurent voluntarie non coacti amicicie ipsorum per emendam aliquam reformatum Insuper expressum inter nos et ipsos heredes extitit et adiectum quod questionem illam quam pro xxvi marcis Aquilegensium mouere intendunt contra dominum celerarium Nycolaum prefati heredes usque ad nostram reuersionem a partibus Bawarie versus Lokam teneant in suspenso vt tunc si de prefata pecunia eundem Nycolaum conuicerint coram nobis idem Nycolaus ipsis heredibus ad arbitrium nostrum adiunctis nobis ad hoc aliquibus de parentela ipsorum debeat emendare prout nos tunc fuerimus arbitrati Et in huius rei testimonium presentem cedulam nostri et heredum et aliorum qui interfuerunt iussimus sigillorum munimine roborari Acta sunt hec anno domini MCCLXIX tercio idus Octobris presentibus testibus subnotatis videlicet domino Morhardo preposito Werdensi domino Heinrico de Hvnswich et magistro Heinrico canonicis Frisingensibus magistro Hermanno notario et Wernhardo vicedomino canonicis sancti Andree Vlrico capellano Wilhalmo notario clericis domino Nycolao de Reutenberch et domino Chvnrado de Lok militibus Lienhardo de Chlingenwelds Wernhero et Jacobo fratribus de Gvtenberch Rudgero de Plintenpach Wernhero sagitario de Lok Wlfingo et aliis quam pluribus fide dignis