Charter Document - 04140281
Charter Number: | 04140281 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis tam presentibus quam futuris quod cum inter nos [ex parte]te vna et dominum Chvnradum militem de Lok et heredes quondam Wernheri officialis nostri in Lok ex parte altera super iure foreste et [vena]cionis in districtu Lok que iura prefati Chvnradus et heredes sibi nobis contradicentibus vsurpabant orta esset materia questionis huiusmodi contencio inter nos et ipsos decisa extitit in hunc modura videlicet quod prefatus Chvnradus et heredes prenotati neque iudicium neque magisterium aliquid sibi in aliqua foresta nostra de cetero vsurpabunt nec inter venatores nostros iudicandi instituendi uel destituendi aliquam habebunt potestatem hoc tamen excepto quod prefatus Chvnradus uel quicumque inter predictos heredes senior fuerit ipso Chvnrado non existente aucupandi nisos terciolos accipitres et falcones et venandi cum ipsis venatoribus liberam habeat potestatem temporibus debitis statutis et consuetis hoc adiecto quod quicunque venatorum prefati C vel heredi seniori si ipse C superstes non fuerit ad venandum temporibus debitis iuxta arbitrium officialis nostri qui tunc pro tempore fuerit contrarius extiterit uel rebellis idem venator in duabus metretis avene quod wlgo phruntmez dicitur punietur quarum vna cedet nobis et alia prefato C vel heredi seniori Adicimus etiam quod quandocumque nos presentes fuerimus omnes carnes de venacione et aves de aucupacione sicut sunt nisi tercioli accipitres et falcones nostro conspectui presententur vt de ipsis ordinemus pro nostro libito voluntatis Preterea pro eo quod idem C et dicti heredes a iudicio et magisterio foreste cesserunt in recompensacione huius cessionis promittimus ipsos iure feudali percipere duas partes avene scapularum raparum et aliorum que ad forestam et ad venacionem pertinebant pro nobis tercia parte omnium predictorum decisa et retenta salvo iure quod in dictis rebus nostris scultetis competit per quos volumus vt predicta omnia intelligantur inter nos et dictum C prenotatosque heredes distribuenda Ad hec ex gracia speciali promittimus ipsi C et heredibus prenotatis quod nos ipsos in aliquo competenti fevdo quod nobis in Carniola vel in Marchia vacare ceperit prouidebimus cum super hoc ab ipsis modo debito fuerimus requisiti Et in huius rei testimonium presentem cedulam [nostri et aliorum qui interfuerunt] iussimus sigillorum munimine roborari [Acta sunt hec] anno domini MCCLXVIIII VI idus Octobris presentibus testibus subnotatis videlicet domino Morhardo preposito Werdensi domino Heinrico de Hvnswich et magistro Henrico canonicis Frisingensibus magistro Hermanno notario et Wernhardo vicedomino canonicis sancti Andree Vlrico capellano Wilhalmo notario clericis domino Nycolao milite de Reutenberch Lienhardo de Chlingenvels Wernhero et Jacobo fratribus de Gvtenberch Rudgero de Plintenbach Wernhero sagittario de Lok et Wlfingo et aliis quam pluribus fide dignis