Charter Document - 04140280

Charter Document - 04140280


Charter Number: 04140280
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod cum inter nos et ecclesiam nostram ex una parte et dominum Heinricum de Welfsperch ex altera super diuersis contencionum generibus iuribus videlicet possessionibus et aduocatiis que uel quas idem Welfspergarius in preiudicium ecclesie nostre sibi contra iusticiam usurpabat orta esset materia questionis ad tollendam indifferenter omnem actionem que nobis contra ipsum vel sibi contra nos competere poterat hinc et inde in venerabilem fratrem dominum Fridericum prepositum Frisingensem extitit inter nos et predictum Heinricum de Welfsperch amicabiliter tamquam in arbitrum compromissum promittentes ex utraque parte fide data uice sacramenti ratum tenere atque firmum quicquid idem prepositus super omnibus controuersiis litibus atque causis inter nos duxerit arbitrandum Ex diffinitione autem arbitrii quod prefatus Fr prepositus promulgauit iuxta formam subnotatam dominus Heinricus de Welfsperch renunciauit de plano omni iure aduocatie quod sibi hactenus usurpauerat per vniuersum nostrum predium Inticense adeo quod de cetero nec ratione aduocatie nec occasione alicuius alterius iuris ab hominibus aut possessionibus nostris aliquid exiget aut requiret Ad hec in recompensationem dampnorum que nobis idem Heinricus et homines sui intulerunt ab antiquo resignauit in manus nostras idem Heinricus de Welfsperch ex forma arbitrii promulgati predia sev possessiones in Gesyez que uel quos tenuerat a nobis pro quadraginta marcis nomine pignoracionis sev ypotece et nos e conuerso ex forma predicti arbitrii inuestiuimus ipsum H et homines suos de feudis suis que ab ecclesia Frisingensi sine contradictione titulo feudali in quieta possessione actenus tenuerunt indulgentes et perdonantes ipsis quicquid huc usque damni intulerunt ecclesie Frisingensi vt de cetero talia non committant De prediis autem nostris in Marpach et de aliis possessionibus obligacionibus sev ypotecis quas sepe dictus Heinricus uel homines eius detinent ipsi nobis uel procuratori nostro aut hominibus nostris facient plenam iusticiam cum super hoc fuerint requisiti nos et homines nostri ipsis idem cum requisierint faciemus ex forma arbitrii promulgati Si quas tamen possessiones sepe dictus Heinricus de Welfsperch vel homines sui ab hominibus nostris sine coactione et violentia conquisierunt illas tenebunt cum bona nostra decetero voluntate Nos autem in huius arbitrii perenne testimonium presentem cedulam nostri et predictorum prepositi et capituli Inticensis et Heinrici de Welfsperch nec non Swikeri de Richenberch iussimus sigillorum munimine roborari Acta sunt hec anno domini millesimo CCLXVIIII aput Inticam pridie idus Nouembris presentibus testibus subnotatis domino Friderico preposito et Heinrico canonico Frisingensi Chvnrado decano Inticensi Hermanno et Wernhardo canonicis sancti Andree Frisingensis Rudgero de Niderndorf et Heinrico dicto Sweuo Hiltgrimo de Tayst Wluingo de Caellen Wilhelmo et Heinrico fratribus de Tayst Vlrico de Huse Friderico de Ohswisen militibus Swikero de Richenberch Hvglino de Velturnes Heinrico Liechtschirben Vlrico Povmhvs Heinrico Chleiber et Marquardo fratre suo Perchtoldo de Inticina Vlrico Canpriat cum tribus filiis suis Ch F et Vlrico et aliis fide dignis