Charter Document - 04140279
Charter Number: | 04140279 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chunradus dei gracia Frisingensis episcopus vniuersis presentium inspectoribus uolumus esse notum quod cum inter nos ex una parte et heredes Wernheri quondam officialis nostri in Lok ex altera super hubis noualium in predio nostro in Lok de quibus iidem heredes ratione fundacionis seu instucionis ab eo tempore quo pater eorundem in Lok officium gubernauit sibi hubam decimam uendicabant orta esset materia questionis et ad sopiendam huiusmodi contencionem es parte nostri in venerabiles in Christo fratres Fridericum prepositum et magistrum Hainricum canonicum Frisingensem ex parte autem heredum in uiros discretos dominum Nicolaum de Reutenberch Rudgerum de Plintenpach et de communi consensu partis utriusque in venerabilem fratrem dominum Morhardum prepositum Werdensem esset sub pena ducentarum marcarum Aquilegensium tanquam in arbitros seu in arbitratores compromissum predicti arbitri consideratis ipsius questionis circumstanciis diligenter in concordia super ipsa questione talem arbitrii sentenciam promulgarunt pronunciando quod dicti heredes pro uniuerso iure quod eis in prefatis hubis noualium conpetere uidebatur quatuordecim hubis subnotatis contenti esse debeant quas a nobis in feudum recipiant et titulo feudali cum suis legittimis heredibus iure debito possidebunt et de cetero nullam super huius questione nobis uel successoribus nostris mouebunt accionem Sunt autem hube quinque in Waicenstain tres hube in Gukenplat et in terminis Chraecnic uersus Pilchgraec alie tres hube in monte Oclinch tres hube quarum trium hubarum in dicto monte Oclinch pro ipsis heredibus nos exhibemus auctorem quod uulgo gewer nuncupatur contra quoscunque et coram quocunque iudice conpetente quas omnes occasione ipsius arbitrii predictis heredibus contulimus per manum nostram et mitti iussimus eos in earundem possessionem iure feudi seu tenutam Et quia prefatum arbitrium a nobis et a predictis heredibus approbatum extitit et acceptum presentem cedulam in huiusmodi rei perennem memoriam nostri et heredum et arbitrorum uoluimus sigillorum munimine roborari Acta sunt hec anno domini millesimo CCLXVIIII quinto idus Maij presentibus testibus subnotatis domino Heinrico Hvnswegen Vlrico capellano magistro Heinrico notario Wilhelmo domino Chunrado de Lok domino Swikero de Muntalban et aliis quam pluribus fide dignis