Charter Document - 04140278

Charter Document - 04140278


Charter Number: 04140278
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1269
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O dei gracia rex Bohemie dux Austrie et Styrie ac marchio Morauie dilecto sibi H nobili comiti de Hardekke salutem cum plenitudine omnis boni Reuerendus in Christo pater et amicus noster venerabilis episcopus Frisingensis nobis sua querimonia demonstrauit quod vidua quondam Reinspergarii cum eius amicis castrum in Randekke quod cum eius omnibus attinenciis et aliis possessionibus dictus Reinspergarius in feodum tenuit ab ecclesia Frisingensi sibi contra iusticiam vendicet et vsurpet vobis in hac parte committimus vices nostras mandantes firmiter et districte quatenus si vobis per legitima documenta constiterit quod dictum castrum cum eius attinenciis et possessionibus antedictis post obitum dicti Reinspergarii sit ad eandem ecclesiam Frisingensem iuris ordine deuolutum memoratum dominum episcopum in adepta siue adipiscenda dicti castri et dictorum prediorum possessione manutenere atque defendere mediante iusticia studeatis et quidquid post obitum Reinspergarii prefata vidua colonis ipsorum prediorum violencie intulerit hoc per vestram sentenciam et defensionem emendari et restitui faciatis Datum apud Znoym pridie idus Junii