Charter Document - 04140271

Charter Document - 04140271


Charter Number: 04140271
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Rudolfus miseracione diuina abbas totusque conuentus monasterii sancte Marie in Sitansteten omnibus presentes litteras inspecturis volumus esse notum quod cum nos diffinicionem arbitrii super causa inter venerabilem patrem episcopum Frisingensem ex vna parte et nos ex altera dudum habita promulgati non possemus priuilegiis perhennibus confirmare tandem cum honorabili viro magistro Her procuratore ipsius episcopi quantum ad vnum annum concordauimus sub hac forma videlicet quod plebanus in Holnstein dimidiam partem decime per totam parrochiam recipiet tam in maioribus quam minutis de alia vero media parte decime nobis remanente vnam libram Wiennensium et minutam plebano dabimus memorato plebano autem in Waidhoven decimas dimidiam libram valentes quantum ad vnum annum dabimus sicut superius est expressum Insuper etiam dabimus honorabilibus viris magistro Heinrico iii libras et magistro Hermanno iiii libras Wiennensium infra Natiuitatem domini et Epiphaniam domini vel procuratoribus eorundem ad quarum solucionem nos et monasterium nostrum quo ad presentem annum obligauimus tali pena videlicet quod si infra dictum terminum eisdem magistris non soluimus integraliter pecuniam supradictam ex tunc eis nomine pene tantundem dabimus et postea eis licebit propria auctoritate intrare possessionem rerum nostrarum et in eis nomine pene recipere res mobiles vel sese mouentes tytulo pignoris vel etiam ypoteca si vero infra festum beati Georii proxime nunc venturum non poterimus cum prefato patre Frisingensi episcopo super confirmacione prelibati arbitrii concordare ex tunc dicti magistri tenebunt decimas in Waidhoven et in Holnstain quemadmodum eas ante promulgacionem ipsius arbitrii tenuerunt In cuius rei testimonium dedimus eisdem magistris presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam Datum in Waidhouen anno domini millesimo CCLX septimo in die sancte Afre