Charter Document - 04140267

Charter Document - 04140267


Charter Number: 04140267
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1267
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus comes de Hardeke auditor datus a serenissimo rege Bohemie duce Austrie et Styrie marchione Morauie venerabili patri et domino Chvnrado Frisingensi episcopo super suis querimoniis in Austria presentibus profitemur quod idem dominus episcopus coram nobis super castro et proprietatibus ac prediis Herranstein in quibus dicit sibi et sue ecclesie iniuriam [per] dominam Offemiam de Potendorf ac eius heredes irrogari [apparuit] cum suum ius audire voluimus in placito generali aput Mautarn proximo habito [et] hec que infra scripta sunt se asseruit probaturum per instrumenta vel per testes que probata sue dixit sufficere intencioni Primo quod Chunradus de Niwenburch siue Herrantstein eo terapore quo potens de iure fuit rendere vendidit castrum et predia Herrantstein et homines nobiles et ignobiles cum omnibus attinenciis et pertinenciis vniuersis bone memorie Chvnrado quondam venerabili Frisingensi episcopo et ecclesie Frisingensi item quod dictus dominus episcopus soluit dicto Ch comiti pecuniam pro qua fuit empcio et vendicio predicti castri facta et omnium attinencium item quod homines attinentes dicto castro Herrantstein quondam proprii dicti C comitis iurauerunt fidelitatem tamquam proprii homines domino C episcopo et ecclesie Frisingensi item quod dictus dominus Ch episcopus de bona voluntate dicti comitis in signum possessionis adepte in castro et prediis Herrantstain quosdam homines existentes de familia castri predicti iuramento astrictos ipsi domino episcopo tamquam suos castellanos et nomine suo prefecit castro Herrantstein qui nomine ipsius domini Ch episcopi et ecclesie Frisingensis tenerent castrum et custodirent tamquam sui castellani item quod dictus dominus Ch Frisingensis episcopus quosdam de predictis hominibus tamquam suos officiales instituit in castro et prediis memoratis qui dicto Ch comiti pro tempore vite sue solum deberent redditus prediorum predictorum assignare nomine tamen ipsius Ch episcopi Frisingensis item quod dictus dominus Ch episcopus sicut predictum est in possessione castri prediorum et hominum Herrantstein tamdiu fuit pacifice quovsque domina O de Potendorf ipsum dominum episcopum et ecclesiam Frisingensem a tali possessione predictorum prediorum violenter eiecit item quod ministeriales Austrie habentes fevdum a predicto C comiti et existentes vasalli dicti comitis racione castri et comicie Herrantstein facta vendicione et translato dominio et possessione castri ac prediorum Herrantstein ad ecclesiam Frisingensem fevda sua que quondam receperant ab ipso comite postmodum de manibus bone memorie Ch Frisingensis episcopi [recipiebant] recognoscentes ipsum et ecclesiam Frisingensem esse dominum fevdorum et castri ac prediorum Herrantstayn et tales adhuc recognoscunt Frisingensem episcopum dominum feodorum talium item dictus dominus episcopus allegauit et allegat pro se et ecclesia sua commune ius Austrie ab antiquis temporibus obseruatum et quod adhuc vt meliores Austrie concordant et affirmant ibidem obseruatur quod inquam ius tale est quod cum filii sev filie progeniti de stirpe nobilium et liberorum copulati fuerint aliquibus non paris condicionis sed inferioris ut puta ministerialium ecclesiarum uel domini terre videlicet ducis filii sev filie progeniti de talibus copulatis vt puta existentes deterioris condicionis eciam [non] habent nec debent habere ius uel accionem in prediis sev proprietatibus que ab antiquo respiciebant solummodo homines libere condicionis hoc est quod wlgo uocatur vreyzaygen Vnde cum dicta domina O de Potendorf nata sit de viro ministeriali terre quamuis de matre libera non potest nec debet capax esse castri et predii Herrantstein vt puta cum non sit compar eiusdem predii quod vvlgariter dicitur vreizaygen Quare dicta domina O de Potendorf et sui heredes nomine matris uel auie non possunt nec debent de iure possidere uel impetere dictum predium et castrum Herrantstayn nec ipsum dominum episcopum et ecclesiam Frisingensem aliquatenus impedire