Charter Document - 04140258

Charter Document - 04140258


Charter Number: 04140258
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gracia Frisingensis ecclesie episcopus scire volumus vniuersos presencium noticiam habituros quod cum ecclesie sancti Andree et canonicis ibidem deo famulantibus ecclesiam in Braytennpach de voluntate et consensu capituli nostri in supplementum prebende et communes vsus ipsorum canonicorum donauerimus ita quod cedente vel decedente Friderico persona eiusdem ecclesie proventus ipsius cedant et proficiant ipsis canonicis pleno iure auctoritate nostra voluntate et consensu ipsius accedente iidem canonici possessionem huiusmodi ecclesie taliter sunt adepti quod ipse F nomine dicti capituli eandem deinceps possideat ecclesiam et in signum possessionis tradite a nobis eidem capitulo persoluat canonicis eiusdem ecclesie annuatim xxiiii denarios vsualis monete et sic dictos canonicos eandem ecclesiam canonice possidere decernimus sicut iure cautum est is possideat cuius nomine possidetur In huius rei euidenciam presentes voluimus nostri sigilli munimine roborari Datum Frisinge anno domini MCCLXVI IIII kalendas Maii