Charter Document - 04140253
Charter Number: | 04140253 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Heinricus dei gratia prepositus et Chalhohus canonicus Ratisponensis iudices a sede apostolica delegati idemque Chalhohus vicem gerens domini Erbonis in eadem causa delegati viro prouido et discreto decano Laureacensi salutem et fraternam in domino caritatem Noueritis quod nos cognitis cause meritis inter procuratorem abbatis et conuentus de Sytansteten ex vna parte et procuratorem Eberhardi et Heinrici sacerdotum in Waidhouen et Holnstein ecclesiarum ex altera qui sacerdotes conquerebantur coram nobis se per abbatem de Glevnich et a vobis sententia excommunicationis et interdicti contra iuris debitum notatos et quamuis hac ratione et aliis multis rationibus dicerent sententias esse nullas ipso iure tamen ipsos absoluimus ab huiusmodi sententiis ad cautelam recepta primitus a procuratore ipsorum et nomine eorum satisdatione de parendo iuri et iudicatum soluendo Vnde uolumus et mandamus uobis auctoritate apostolica qua fungimur firmiter precipientes quatinus prefatos sacerdotes publice in ecclesia vestra denuntietis coram clero et populo ab huiusmodi sententiis absolutes ad cautelam ipsosque ad omnes actus legittimos admittatis Datum et actum aput Ratisbonam in maiori ecclesia anno domini MCCLXV septimo kal Nouembris