Charter Document - 04140245

Charter Document - 04140245


Charter Number: 04140245
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O dei gracia rex Bohemie dux Austrie et Styrie et marchio Morauie Dilectis sibi [] capitaneis Styrie ceterisque [] suis officialibus presens scriptum intuentibus vniuersis salutem et omne bonum Quia reuerendum in Christo patrem et dominum Chvnradum venerabilem episcopum Frisingensem amicum nostrum karissimum specialis dileccionis prerogatiua prosequimur et fauoris adeo quod homines ipsius domini episcopi ab exactionibus pernoctacionibus herbergariis vexacionibus indebitis liberos esse volumus et exemptos vniuersis vobis et singulis damus districtius in mandatis quatenus de aduocaciis prediorum in Welze ac in sancto Petro ipsius domini episcopi simplex ius aduocacie quod nobis de eisdem prediis competere dinoscitur annuatim statuto ad hoc loco et tempore tantummodo requiratis quo etiam iure habito homines ipsius domini episcopi residentes in prediis memoratis et officiales eorundem prediorum exactionibus pernoctacionibus vexacionibus indebitis nullatenus aggrauetis prout nostram conseruare diligitis graciam et fauorem talem circa premissa diligenciam adhibentes ne nostra super hiis audiencia amodo requiratur In cuius rei testimonium presentes nostri sigilli munimine fecimus roborari Datum in Greze anno domini MCCLXV VIII indictione VIIII kal Maii