Charter Document - 04140238

Charter Document - 04140238


Charter Number: 04140238
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1265
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendo in Christo patri ac domino venerabili Patauiensi episcopo Wernherus humilis sacerdos et prouisor plebis in Welz necnon sentencie papalis executor subiectionem et reuerenciam tam debitam quam deuotam Cvm secundum apostolum omnis anima sublimioribus potestatibus teneatur esse subiecta pre ceteris nimirum ecclesie Romane que mater est omnium ecclesiarum et magistra conuenit quemlibet qui se Christianum asserit obedire ne paganitatis crimen incurrat dum mandato sedis apostolice contradicit peccatura etenim ariolandi est repugnare et scelus ydolatrie acquiescere nolle Proinde pater in Christo reuerende ex iniuncto michi sedis apostolice mandato venerabilem episcopum Frisingensem duxi auctoritate debita in possessionem iuris patronatus in Waidhofen Aspach et Holenstein ecclesiarum alios articulos nichilominus fideliter exequendo qui in dicto mandato continentur Quia tamen inter cetera contradictores et rebelles tam sentencie late quam et mee execucionis debeo modis omnibus cuiuscumque fuerint condicionis auctoritate apostolica per suspensionis excommunicacionis aut interdicti sentencias cohercere vestram in domino rogo et moneo paternitatem cum reuerencia nichilominus auctoritate apostolica precipiendo quatenus ipsam sentenciam tanquam deuotus ecclesie Romane filius et meam execucionem manutenere modis omnibus curetis defendere sev fovere nec in contrarium ipsos sacerdotes in sua malicia foueatis qui a me publice excommunicati diuina celebrant officia in sedis apostolice contemptum et in preiudicium clauium et in scandalum plurimorum facientes enim et consencientes pari pena scripture testimonio puniuntur