Charter Document - 04140232
Charter Number: | 04140232 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Fridericus comes de Ortenburch per presens scriptum notum facimus presentibus et futuris quod dum aput Lok accedentes fuissemus in presencia domini nostri Chvnradi venerabilis episcopi Frisingensis constituti super emendis et satisfactionibus dampnorum hinc et inde irrogatorum fuit inter cetera que inter ipsum dominum episcopum et nos tractabantur quedam actio et impeticio decisa taliter specialis videlicet quod fideles nostri Heinricus et Fridericus fratres de Waldenberch et eorum heredes resignauerunt in manus ipsius domini episcopi omne ius quod videbantur habere in Wartenberch et Ochoelach et Trasich renunciaruntque omnibus actionibus siue impeticionibus quas pater illorum et ipsi et eorum heredes mouere poterant uel possent contra ecclesiam Frisingensem Econuerso autem ipse dominus noster episcopus pro huiusmodi resignacionibus et renunciacionibus factis promisit antedictis duobus fratribus et eorum heredibus circa proximum nunc beati Georii festum se daturum xx marcas Aquilegensium denariorum antiquorum et conferre ipsis et eorum heredibus redditus trium marcarum Aquilegensium quam cito pretextu homagii siue in Carinthia siue in Carniola vel in Marchia se offerret locus pariter et facultas Nos vero etiam eodem die pretextu concordie inter ipsum dominum episcopum et nos inuiolabiliter obseruande cessimus omni iuri et actioni quod et quam solummodo super alpes inter confinia vtriusque prediorum sitas allegauimus nos habere actionibus inposterum reseruatis et suspensis quas ad inuicem inter nos super homines proprios mouere possumus hinc et inde Acta sunt hec apud Lok anno domini MCCLXIII IIII nonis Junii istis presentibus Heinrico Vertingo Wernhero Chvnrado et Jacobo fratribus de Lok et Eberhardo ministeriali ecclesie Frisingensis et Leutzmanno milite de Ortenburch et Leutoldo de Waldenberch Vllino Chvnzone et Rinhardo et Maerchlino de Bitersperch Et ne igitur omnia prelibata possint tradi obliuioni vel per aliquem in posterum infringi uel mutari presentem paginam nostri sigilli munimine iussimus roborari et nos omnium predictorum volumus esse auctores siue gwer erga prefatum dominum episcopum contra fratrem nostrum Henricum comitem de Ortenburch