Charter Document - 04140231

Charter Document - 04140231


Charter Number: 04140231
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reuerendo domino suo C venerabili Frisingensi episcopo R de Valchenberch deuotum et fidele seruitium cum debita subiectione Tenorem presentium benignitali vestre transmitto super fideiussione sicut honestis rationibus discussum est pro Hainrico dicto Raedil vt ipsum michi absolutum et pristine libertati restitutum transmittatis tali conditione vt si ipse predictus Hainricus vel offenderit vestros homines percutiendo capiendo rapiendo vel per vim retinendo ego sim astrictus ad satisfactionem quinquaginta talentorum et si forte me mori contigerit filius meus tali pene subiaceat ut prescripsi Huius rei fideiussores mei sunt videlicet Hainricus de Gutentvrn Eberhardus frater ipsius Rudgerus de Mitterndorf Wolfkerus officialis de Herrantstain Pernhardus de Herrantstain Acta sunt hec apud Nouam ciuitatem anno domini MCCLXIII VI kal Augusti presentibus testibus subnotatis videlicet domino Hainrico dicto Vertinch Vlrico de Lvhsnich Rai[m]botone de Luhsnich Ditrico de Reichenstorf militibus Friderico de Lvhsnich et aliis quam pluribus fide dignis