Charter Document - 04140230

Charter Document - 04140230


Charter Number: 04140230
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Actiones quas mundus ordinat sepe delet successus temporum nisi occurrat memoria litterarum voce testium roborata Ego igitur Engelschalkus de Reinsperch per presens scriptum notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod data fide vice sacramenti in manus domini mei Chunradi venerabilis episcopi Frisingensis promisi firmiter et laudaui quod castrum Randeke et omnia eius attinentia vniuersas que possessiones quas ab ecclesia Frisingensi mei progenitores feudali titulo possederunt et quas ego nunc possideo et quas possidere potero in futurum nunquam per alicuius venditionis obligationis et infeudationis genus debeo erga aliquem hominem alienare hoc etiam promittens quod si me absque herede decedere contingerit prefatum castrum cum omnibus attinentiis et alia omnia que in feudum a memorata ecclesia possideo debent cum omnibus iuribus redire ad eandem In cuius rei perenne testimonium presentem conscribi feci paginam et illam mei pendentis sigilli munimine roborari Acta sunt hec aput Vdmaruelt anno domini MCCLIIII XV kal Augusti presentibus testibus subnotatis videlicet Marquardo de Zinzindorf Leupoldo de Chinprenning Leupoldo de Aspanspach Ottone de Luhsnich Vlrico de Lvhsnich Ditrico de Richinstorf Chunrado dicto Schirmar Heinrico Vertingo Eberhardo de Paumgarten militibus Arnoldo dicto Piber Friderico de Luhsnich domino Rudolfo magistro Heinrico Ottone tunc in tempore Frisingensis curie notariis et capellanis