Charter Document - 04140229

Charter Document - 04140229


Charter Number: 04140229
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Actiones quas mundus ordinat sepe delet successus temporum nisi occurrat memoria litterarum voce testium roborata Nos igitur Chunradus dei gratia Frisingensis notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris quod dissensionis et contentionis materia hucusque inter nostros predecessores et nos ex una parte et Chunradum Offonem et eorundem fratres de Vanstorf ex altera super limitibus siluarum et terrarum agitata diutius de consensu et bona uoluntate eorundem fratrum fuit per nostri arbitrii sententiam taliter amputata quod videlicet a domo in qua Albero residet sursum per directum montis et inferius per descensum usque ad finem illius lapidis qui dotem plebis in Welz ex opposito tangit diuisionem limitum fecimus ita quod pars illa que orientem respicit nobis cessit alia uero pars que iacet ad occidentem cessit fratribus memoratis hoc tamen pacto apposito et adiecto quod nos et homines et coloni nostri dum uisum fuerit expedire possint cum eorum pecoribus pascendis partem dictorum fratrum frequentare ipsisque etiam fratribus et eorum hominibus e conuerso licebit habere in nostra parte dum eis placuerit communionem tam in pascendis eorum gregibus quam in lignis recipiendis solummodo ad eorum edifitia necessariis et ad ignem hoc tamen semper saluo quod neque nostris neque dictorurn fratrum hominibus licebit ligna de nostra silua uendere quoquo modo Preterea hoc etiam fuimus protestati quod infra terminos partis nostre que nobis cessit habere tantum spatium terrarum ex nouo nobis liceat quod ultra quantitatem feni quam habuimus ab antiquo possimus habere annis singulis sexaginta carratas feni insuper etiam licebit colono quem ad custodiendam siluam prefecimus exstirpare et colere infra terminos partis nostre unum uel duos agros ad proitiendum semina in eisdem Vt autem prefatorum limitum diuisio non possit in posterum infringi vel mutari presentem paginam conscribi fecimus et in perennem huius rei memoriam nostri pendentis sigilli munimine eandem iussimus roborari Acta sunt hec aput Welz anno domini MCCLXIII in octaua beati Johannis baptiste istis presentibus videlicet domino Rudolfo magistris Heinrico Chunrado et Ottone Frisingensis curie tunc notariis et capellanis Heinrico dicto Vertingo Chvnrado et Offone fratribus de Savrawe domino Swichardo de Chaete Heinrico et Libardo tunc officialibus in Welc et in sancto Petro aliisque multis viris ydoneis et fide dignis