Charter Document - 04140228
Charter Number: | 04140228 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Bruno dei gracia Olmuncensis episcopus notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod ad omnem dissensionis materiam amputandam placuit venerabili in Christo fratri domino Chunrado ecclesie Frisingensis episcopo et domino Wlfingo de Stubenberch prestita fide vice sacramenti in nos tamquam in arbitrum compromittere sub hac forma videlicet quicquid super vniuersis dampnis et grauaminibus per ipsum dominum Wlfingum et suos homines in castro Chetz nunc et tunc residentes hominibus eiusdem domini episcopi apud Welz et sanctum Petrum residentibus irrogatis sev etiam irrogandis iudicaremus sententialiter faciendum quod illud partes inter se absque cuiuslibet contradictionis obstaculo tenerent ratum pariter atque firmum nos vero auditis assertionibus partium hinc et inde atque vniuersis dampnis et grauaminibus prelibatis diligentissime penes nos discussis communicato etiam super hiis omnibus prudentum consilio talem protulimus sententiam inter partes quod uidelicet dictus dominus Wlfingus de Stubenberch et sui heredes in recompensacionem premissorum dampnorum et grauaminum debent dare memorato domino episcopo Frisingensi uel suis successoribus xxv marcas Gracensium denariorum in beati Michahelis festo nunc venturo et alias residuas xxv marcas eiusdem monete in proximo subsequenti festo Purificacionis beate Marie virginis debent dare pro quibus inquam quinquaginta marcis Gracensium denariorum idem dominus Wlfingus dominos videlicet Chunradum de Sovraw et Ortolfum de Stretwich in solidum pro fideiussoribus obligauit ita si secundum distinctionem prelibatam in termino constituto summam supra expressam ipsi domino episcopo uel suis successoribus non persoluerent quod ex tunc idem dominus episcopus Frisingensis uel sui successores haberent liberam potestatem cohercendi eosdem fideiussores per ablationem pignoris donec ad integram memorate pecunie persolutionem Preterea etiam vniuersas possessiones ecclesie Frisingensis cum omnibus eorundem attinentiis circa Welz sitas et sanctum Petrum quas videlicet dominus Chunradus de Sovraw et Chvnzo et Offo et eorundem fratres filii quondam domini Seifridi de Vansdorf et quas Heinricus officialis de sancto Petro ab eodem domino Wlfingo in feudum tenuerunt ipse dominus Wlfingus in reconpensationem omnium grauaminum et dampnorum antedictorum in manus eiusdem domini episcopi Frisingensis secundum prolacionem nostri arbitrii libere resignauit renuncians omni iuri feudali quod habuit in eisdem Insuper pro euitanda deinceps omnium grauaminum et dampnorum lesione que in posterum ex parte ipsius domini Wlfingi de Stubenberch aut suorum hominum possent dicto domino episcopo Frisingensi uel suis successoribus aut Frisingensis ecclesie hominibus irrogari hanc penam sententialiter adiecimus ad cautelam si videlicet idem dominus Wlfingus et sui homines aliquod dampnum uel grauamen eidem domino episcopo uel suis hominibus irrogarent et si illud dampnum uel grauamen a die querele sibi facte infra unius mensis spacium non emendaret neque lesis satisfieret omni remoto malo ingenio atque dolo quod idem dominus Wlfingus et sui heredes ex tunc essent prefato domino episcopo Frisingensi uel suis successoribus pro tali negligencia sev contumacia in centum marcis denariorum Gracensium legittimi debitores et quod nichilominus tamen eidem domino episcopo Frisingensi et suis successoribus pro huiusmodi dampnis et grauaminibus irrogatis legalis actio competeret contra illos verum si autem huiusmodi dampnum et grauamen irrogatum excedit summam sev valorem centum marcarum denariorum Gracensium ipse dominus Wlfingus et sui heredes erunt debitores sepe dicto domino episcopo uel suis successoribus in ducentis marcis illius monete quam supra expressimus et nichilominus ut supradictum est pro irrogatis dampnis et grauaminibus actio mouebitur contra illos In huius itaque nostri prolati arbitrii perennem memoriam ex rogatv et consensu utriusque partis presentem paginam nostri pendentis sigilli munimine iussimus roborari et nichilominus ad maius testimonium nostri arbitrii atque ad maiorem roboris firmitatem supra memorati domini Wlfingi de Stubenberch et quorundam testium subscriptorum qui tunc presentes fuerant apponi sigilla fecimus presenti pagine ut sint euidens testimonium in futurum Acta sunt hec aput Gretz in domo domini plebani anno domini MCCLXIII septimo ydus Februarii quo anno et die ac mense domini nostri Ottachrii illustris regis Boemie vices in partibus Stirie gerebamus Huic autem nostro prolato arbitrio testes interfuerunt subnotati videlicet dominus Gotfridus nobilis comes siluester item dominus Wlricus de Lihtenstein item dominus Livtoldus de Stadeke item dapifer de Velsperch item dominus Hadmarus de Werd item dominus Gotfridus de Marchpurch item dominus Wigandus de Maessenberch item dominus Chunradus de Aichperch item dominus Heinricus dictus Vertingus et dominus Chunradus de Lok ministerialis episcopi Frisingensis item dominus Rudgerus de Haldenrein item Heinricus officialis de sancto Petro item Liebardus officialis de Welz item magister Heinricus de Lok et Otto notarii curie Frisingensis