Charter Document - 04140227

Charter Document - 04140227


Charter Number: 04140227
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Acciones hominum quas mundus ordinat sepe delet successus temporum nisi occurrat memoria litterarum uoce testium roborata Nos igitur Chunradus dei gracia Frisingensis ecclesie episcopus ad memoriam futurorum et presencium cupimus peruenire quod dum dilecti et fideles nostri ciues fori de Lok ad nostram presenciam accedentes nobis eorum defectum quem paciebantur in agricultura vnanimiter expressissent et probassent per argumenta plurima quod ex eorum defectu nobis non modicus defectus in nostris redditibus atque censu succresceret annuatim nos et illorum et nostram vtilitatem in hac parte procurare volentes ecce quasdam hubas circa Lok sitas de nostrorum ministerialium consilio diuisimus inter illoss ex quibus inquam hubis agros vnius hube que uulgariter Sluczelhub dicitur inter Nicolavm filium Walpotonis et Wernherum generum illius et Goldrunnam filiamque eius Margaretam diuisimus et contulimus illos illis et eorum heredibus sub iure purchret in perpetuum possidendos ita tamen quod annis singulis in festo Martini nostro theloneario de Lok qui tunc pro tempore fuerit de agris hube diuise solummodo persoluant lx denarios Laybacensis vsualis monete quibus persolutis ab omni erunt alterius census dacione usque per anni circulum submoti omnimodo et exclusi nec officialis noster omnes tenentes et colentes agros prefatos vlterius quam ad ultronea seruicia et ad stiuram communem poterit cohercere nisi tunc toti predio aut toti terre incumberet timor aut neccessitas generalis propter quod ad opera generalia erunt compellendi Hoc etiam adiecimus prenotatis quod siquis conuictus fuerit coram nobis aut officiali nostro quod agros prelibatos aut quempiam illorum per quodcumque genus alienacionis erga aliquem occupauerit qui non est de domo uel familia ecclesie Frisingensis ille idem alienans uel occupans cecidit ab omni iure quod habuit in eisdem agris et nichilominus eorundem agrorum collacio ad nos est denuo deuoluta Ne igitur per nos uel nostros successores presens diuisio uel collacio infringi ualeat uel mutari ad huius rei perennem memoriam et maioris roboris firmitatem presentem paginam memoratis ciuibus et eorum heredibus tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam Datum per manum magistri Heinrici nostre curie tunc notarii anno domini MCCLXIII istis presentibus Rudolfo magistro Ch Ottone Frisingensis curie notariis et capellanis Heinrico Vertingo Wernhero Ch et Jacobo fratribus de Lok et aliis fide dignis