Charter Document - 04140226

Charter Document - 04140226


Charter Number: 04140226
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Acciones quas mundus ordinat sepe delet successus temporum nisi occurrat memoria litterarum uoce testium roborata Nos igitur Chunradus Frisingensis episcopus ad noticiam futurorum et presencium cupimus peruenire quod dum dilecti et fideles ciues nostri fori de Lok ad nostram presenciam accedentes nobis eorum defectum quem paciebantur in agricultura vnanimiter expressissent et probassent per argumenta plurima quod ex eorum defectu nobis non modicus defectus in nostris reditibus atque censu succresceret annuatim nos et illorum et nostram vtilitatem in hac parte procurare uolentes ecce tres videlicet Prechube et duas Raeblini hubas circa Lok sitas de nostrorum ministerialium consilio diuisimus inter illos ex quibus inquam trium hubarum agris contulimus magistro Heinrico tunc nostre curie notario et sibi in quacumque linea consangui[ni]tatis sev affinitatis attinentibus quatuor agros Dvlacherio duos et Bertoldo filio eiusdem duos Vlrico carnifici duos Bernhardo fabro duos Gotfrido carnifici duos Cubelino pellipario duos Richero duos Osridich duos Wlfingo fabro duos Wuizoni unum et Levtoldo agrum unum et eorum heredibus sub iure purchret in perpetuum possidendos ita tamen quod annis singulis in festo Martini nostro theloneario de Lok qui tunc pro tempore fuerit de prefatis tribus hubis solummodo persoluant unam marcam et xx denarios Laybacensis vsualis monete quibus persolutis ab omni erunt alterius census datione usque iterum per anni circulum submoti omnimodie et exclusi nec officialis noster omnes tenentes et colentes agros prefatos vlterius quam ad vltronea seruicia et ad stivram communem poterit cohercere nisi tunc toti predio uel toti terre incumberet timor aut neccessitas generalis propter quod ad opera generalia erint compellendi Hoc etiam adiecimus prenotatis quod siquis conuictus fuerit coram nobis aut officiali nostro quod agros prelibatos aut quempiam illorum per quodcunque genus alienacionis erga aliquem occupauerit qui non est de domo uel familia ecclesie Frisingensis ille idem alienans seu occupans cecidit ab omni iure quod habuit in eisdem agris et nichilominus eorundem agrorum collacio ad nos est denuo deuoluta Ne igitur per nos uel nostros successores presens diuisio et collacio infringi valeat vel mutari ad huius rei perennem memoriam et maioris roboris firmitatem presentem paginam memoratis ciuibus et eorum heredibus tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam Datum per manum magistri Heinrici tunc curie nostre notarii anno domini MCCLXIII istis presentibus domino Rudolfo magistro Chunrado Ottone Frisingensis curie tunc notariis et capellanis Heinrico Vertingo milite Wernhero Chunrado et Jacobo fratribus de Lok et aliis ydoneis et fide dignis